|
21. Sed Moyses, inquit, omnem spem futurae resurrectionis in
hominibus exstinxit, qui mortalem esse animam pronuntiavit, qui eam
esse sanguinem dixit. Deinde ratiocinando magnis viribus conatur
ostendere, non esse animam sanguinem, et laborat in re manifesta, non
intelligens Legem . Sic enim dictum est, Anima omnis carnis sanguis
est (Levit. XVII, 14); quomodo dictum est, Petra erat
Christus (I Cor. X, 4): non quia hoc erat, sed quia hinc
significabatur . Non autem frustra Lex animam voluit significare per
sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem; nisi quia
sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus, in nostro corpore plus
caeteris humoribus principatur; ita ut ubicumque fuerit vulnus
inflictum, non humor alius, sed ipse procedat: itaque anima, quia
omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet, illo melius
significatur, quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet.
22. Illud autem quod Apostolus ait (nam et hoc testimonium iste
posuit), Caro et sanguis regnum Dei non possidebit ; non facit de
anima, sed de resurrectione corporis quaestionem. Verum et ista
duobus modis solvitur. Aut enim carnis et sanguinis nomine
corruptionem carnis et sanguinis nuncupavit, quae in resurrectione non
erit: aut carnem et sanguinem, homines ad omnes illecebras saecularium
voluptatum carni et sanguini deditos, qui regnum Dei non possidebunt.
Totus autem iste locus apostolici sermonis, ubi scriptum est, Caro
et sanguis regnum Dei non possidebit, si consideretur diligentius,
magis persuadebit corruptionem carnis sicut nunc est, his eum vocabulis
appellare voluisse, atque ad exponendum quid diceret adjunxisse,
Neque corruptio incorruptionem possidebit. Quia cum facta fuerit quae
in resurrectione speratur illa mutatio, non utique remanebit ulla
corruptio. Quamvis ergo et post resurrectionem Dominus dixerit
discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa
non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39): tamen
secundum substantiam caro erit, non secundum corruptionem, quae nunc
carni hoc nomen imponit. Unde ait propheta, Omnis caro fenum.
Numquid enim et Domini quam levavit in coelum? Quo ergo modo
appellavit Propheta carnem, ubi ait, Omnis caro fenum; dicturus
utique, Fenum aruit (Isai. XL, 6, 7): eo modo et Apostolus
ait, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quia non ibi erit
corruptio, qua nunc sicut fenum natura carnis arescit. Non enim alia
sententia est, Neque corruptio incorruptionem possidebit: sed haec
repetitio, sententiae superioris est expositio: ut quod ibi dictum
est, caro et sanguis; hic intelligamus corruptionem, non substantiam
carnis: et quod ibi dictum est, regnum Dei; hic intelligamus
incorruptionem. Atque ita nihil aliud dictum putemus, Caro et
sanguis regnum Dei non possidebit; quam si diceretur, Corruptio
incorruptionem non possidebit: id est, corruptio carnis et sanguinis
in illius regni incorruptione non erit, propter immutationem scilicet,
de qua mox locutus adjunxit, Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem (I Cor. XV, 50, 53). Ita corruptio quae
carnis et sanguinis nomine significata est, in regni illius
incorruptione non erit: quia caro quae nunc corruptibilis est, tunc
mutata incorruptibilis erit.
23. Moyses autem homo Dei si animam credidisset esse mortalem,
quod utique credidisset si eam sanguinem, non significationis, sed
proprietatis causa esse dixisset, non alio loco diceret: Omnis qui
tetigerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, et non
fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit: exteretur anima illa
ex Israel; quoniam aqua aspersionis non est circumspersa super eum,
immundus est, adhuc immunditia ejus in ipso est (Num. XIX,
13). Adhuc utique dixit, etiam post mortem, quia non est
purificatus: ubi praefiguratum lavacrum regenerationis intelligit,
quod nunc accipiunt qui baptizantur in Christo, quisquis audit
fideliter, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille
scripsit (Joan. V, 46).
|
|