|
24. Quid autem mirum, si iste infelix a luce veritatis aversus, et
ob hoc luci veritatis adversus, ea quae non intelligit in Novo
Testamento, objicit Veteri Testamento? Sicut etiam illud de
apostolo Paulo, ubi ait ad Corinthios: Quod si ministratio mortis,
in litteris formata lapideis, facta est in gloria , ita ut non possent
filii Israel intendere in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus,
quae destruitur; quare non magis ministratio spiritus erit in gloria?
Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis ministratio
justitiae abundabit in gloria. Etenim non glorificatum est in hac
parte id quod declaratum est propter excellentem claritatem. Nam si id
quod destruitur, in gloria est; multo magis illud quod manet, in
gloria est. Hoc modo iste posuit verba apostolica, nec a meliore
interpretatione plurimum distat. Quia ergo dicta est ministratio
mortis in litteris formata lapideis, hinc existimat quod morti
ministraverit Moyses, id est, mortis auctori, maligno scilicet
spiritui, quem mundi hujus iste opinatur auctorem: ignorans
ministrationem mortis dictam Legem, secundum illud quod alibi dicit,
Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III,
6-11). Lex enim quamvis justa et sancta et bona,
praevaricatoribus intulit mortem, quos Dei gratia non adjuvit ad
justitiam Legis implendam. Oportebat enim ut Testamento Vetere Lex
imponeretur superbis, et de suae voluntatis virtute fidentibus, quae
non daret justitiam, sed juberet; ac sic morte praevaricationis
impliciti, ad gratiam confugerent, non jubentem tantummodo, sed
juvantem, quae Novo Testamento est revelata. Hinc putant isti
divinorum eloquiorum blasphematores, malam fuisse Legem quae data est
per Moysen, quia dicta est ministratio mortis in litteris figurata
lapideis: non intuentes propter eos esse dictum, qui suo libero
arbitrio Legem sufficere arbitrabantur, et spiritu gratiae non
adjuti, rei praevaricationis sub ejusdem Legis littera tenebantur.
Unde alibi dicit, Lex iram operatur: ubi enim lex non est, nec
praevaricatio (Rom. IV, 15): hinc ostendens unde dixerit,
Lex iram operatur. Neque enim ejus praevaricatio mala esset, nisi
Lex ipsa bona esset.
25. Multum est et nimis longum colligere, quae in hanc sententiam
beatus dicit Apostolus, Legem distinguens a gratia; eo quod sub illa
elidantur elati, sub ista erigantur elisi; et quod illa in tantum bona
sit ut bona jubeat, haec tantum ut bona conferat. Illa justitiae
facit auditorem, ista factorem. Et ideo sub illa peccator, insuper
etiam praevaricator amissa excusatione ignorantiae convictus jacet: sub
ista vero et parcente et opitulante, nec qui mala est operatus
exstinguitur, et ut bona operetur accenditur. Quid ergo est mirum,
si illa dicta est ministratio mortis, ubi littera occidit, malum
prohibendo quod fit, et bonum imperando quod non fit; ista vero dicta
est ministratio spiritus, utique vivificantis, ut a praevaricationis
morte surgamus, et justitiam non rei legamus in tabulis, sed liberi in
cordibus et in moribus habeamus? Hoc est Testamentum Novum distans a
Vetere; quia ibi vetus homo formidinis coarctatur angustiis, hic
novus homo spatiatur latitudine charitatis.
26. Quod autem dictum est de ministro Veteris Testamenti Moyse,
quod non poterant intendere filii Israel in faciem ejus, propter
gloriam vultus ejus, signum erat quia in Lege Christum intellecturi
non erant. Et ideo velamen inter faciem Moysi et ipsos positum erat,
ut non intenderent, sicut scriptum est, filii Israel usque in finem
(II Cor. III, 13). Finis autem Legis quis est? Ad hoc
non ego, sed Apostolus ipse respondeat: Finis enim Legis, inquit,
Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Finis
perficiens, non interficiens. Finis quippe dicitur propter quem fiunt
omnia quaecumque aliquo fiunt officio. Nam inter officium et finem hoc
distat, quod officium est in eis quae facere debemus, finis propter
quem facimus. Quia itaque illa omnia propter Christum fiebant, quem
filii Israel in eis quae fiebant non intelligebant; hoc significabat
velamen, quod eos usque in finem non sinebat intendere, id est, usque
ad faciem Moysi, quae significabat Christum. Sed ideo dictum est
quod evacuetur haec gloria, quia omnes umbrae significantes
evacuantur, cum res quae significatur advenerit. Quemadmodum enim
scientia quae nunc est, evacuabitur, sicut idem dicit apostolus, cum
venerit illa quam dicit, facie ad faciem (I Cor. XIII, 10,
12): sic et ista quae in umbris tradita erant Judaeis in Vetere
Testamento, necesse fuit evacuari revelatione Testamenti Novi.
27. Nec sane omnes in illo populo non intelligebant Christum per
illas umbras Testamenti Veteris figuratum: neque enim haec ipse
Moyses et caeteri Prophetae non intelligebant, qui eum posteris
praenuntiabant. Nam in ipsa Epistola ad Corinthios, ubi haec
dicuntur, quae iste non intelligens posuit tanquam adversa et inimica
Veteri Testamento, cur dicit, Habentes autem eumdem spiritum
fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus
sum: et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV,
13)? Ubi enim scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum
(Psal. CXV, 10)? Utique in Psalmis, ad illa Dei eloquia
pertinentibus, quae credita sunt Judaeis. Eumdem, inquit, spiritum
fidei habentes: quid est, eumdem, nisi quem habebant etiam illi per
quos haec ministrata sunt? Cur etiam in eadem Epistola de Lege
testimonium posuit, cum praemisisset, Ut vestra abundantia sit ad
illorum inopiam, et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut
fiat aequalitas; subjungens et dicens, sicut scriptum est, Qui
multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi (II Cor.
VIII, 14, 15)? Cur eis importat Legis auctoritatem, quam
dicit fuisse ministrationem mortis, si eo modo intellexit, quomodo
ista pestis intelligit?
28. Atque ut omnes auferantur ambages, quonam modo et Lex
ministratio mortis recte dicta sit, et tamen sancta et justa et bona
sit, illud recolamus quod in Epistola positum est ad Romanos. Cum
enim dixisset, Ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in
vetustate litterae; quae sententia simillima est illi quam iste non
intelligens posuit: continuo prospexit istos futuros verbosos atque
blasphemos, qui putaturi essent ex hoc Legem fuisse reprehensam;
moxque subjunxit: Quid ergo dicemus ? Lex peccatum est? Absit:
sed peccatum non cognovi nisi per Legem. Nam concupiscentiam
nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem
accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando
sine Lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ego autem
mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc
esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit
me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum
sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est
mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi
operatum est mortem (Rom. VII, 6-13). Ecce quid est
ministratio mortis; ecce quid est, Littera occidit (II Cor.
III, 6): ecce quemadmodum Lex non est peccatum; et, mandatum
erat in vitam; et, lex sancta, et mandatum sanctum et justum et
bonum: et tamen quia de ipso bono interficitur inobediens anima, ubi
Dei non adjuvat gratia, ministratio mortis facta est Lex in Veteri
Testamento propter occidentem litteram; et ministratio vitae facta est
gratia in novo Testamento propter vivificantem spiritum. Quod est
autem, ministratio mortis et ministratio damnationis; hoc est,
Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem
concupiscentiam; hoc est, Adveniente mandato peccatum revixit; hoc
est, Inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in
mortem; hoc est, Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit
me, et per illud occidit; hoc est, Lex subintravit, ut abundaret
delictum (Rom. V, 20); hoc est, Lex iram operatur (Id.
IV, 15); hoc est, Virtus peccati Lex (I Cor. XV,
56). Prohibitio enim peccati quod est Lex, auget profecto
desiderium peccandi: quod non exstinguitur, nisi contrario desiderio
recte faciendi, ubi fides per dilectionem operatur (Galat. V,
6). Hoc autem non praestat littera jubens, sed spiritus juvans:
non Lex ergo, sed gratia; non Vetus Testamentum in servitutem
generans, quod est Agar, sed Novum in quo non sunt ancillae filii,
sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit (Id. IV,
24, 31). Et tamen Lex sancta est, et mandatum sanctum et
justum et bonum. Per hoc mandatum sanctum et justum et bonum, in his
qui non habent spiritum Christi operatur peccatum omnem
concupiscentiam. Qualem se fuisse in Vetere Testamento etiam ipse
Apostolus ostendens, Occasione, inquit, accepta peccatum per
mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Per quod mandatum,
nisi quod ait, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non
concupisces? Numquid malum est non concupiscere? Imo maxime bonum .
Bona est ergo Lex quae hoc dicit: sed ubi non adest vivificans
spiritus, haec ipsa Lex quae bonum dicit , occidit: quia peccati
virtus est, cum per illam operatur omnem concupiscentiam, inflammando
prohibitione ; quod non exstinguitur per jubentem litteram timore
poenae, sed per juvantem spiritum dilectione justitiae. Ideo ait,
Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem.
Non enim ait, Per malum; sed, per bonum. Hic evigilent, si
possunt, qui Legem Dei atque ejus ministrum Moysen caeco et furioso
corde reprehendunt. Ideo quippe est ministratio mortis, quia peccatum
per bonum operatum est mortem: ideo est ministratio damnationis, quia
peccatum per bonum operatum est damnationem.
29. Non autem omnes qui Christiani appellantur, ad Christum
transeunt: sed quibus aufertur velamen, quod in lectione Veteris
Testamenti manet. Qui enim sunt in Vetere Testamento, impediente
velamine nec Vetus intelligunt, nec Novum: qui autem transeunt ad
Christum, remoto velamine per Novum, intelligunt et Vetus et Novum
(II Cor. III, 14-16). Utinam et isti caeci oppugnatores
Legis et Prophetarum, sic transeant ad Christum, ut non sint in eis
in quibus obvelatum est et ipsum Evangelium. In his enim qui
pereunt, esse obvelatum ait Apostolus, In quibus Deus saeculi hujus
excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii
gloriae Christi, qui est imago Dei (Id. IV, 4). Ubi miser
iste Deum saeculi hujus vult intelligi malum: tanquam illi servierit
Moyses in Vetere Testamento, quasi hoc Apostolus dixerit. Ubi si
necesse esset intelligi Deum saeculi hujus, deum impiorum, hoc est,
diabolum; quoniam omnes dii gentium daemonia, et utique multo maxime
princeps daemoniorum: non mirum esset, quandoquidem quorumdam deus
etiam venter est dictus: ait enim Apostolus, quorum deus venter est
(Philipp. III, 19); nec ideo deus venter est. Ita si potest
dici deus hujus saeculi diabolus, non ideo diabolus deus est; quia nec
daemonia sunt dii, quamvis dii gentium sint daemonia (Psal. XCV,
5). Potest quippe saeculum in malo intelligi: unde dicit apostolus
Petrus, Eripite vos de praesenti saeculo maligno (II Petr. I,
4). Sed cum alter pateat intellectus, quid necesse est hic diabolum
putare significatum, ac non potius Deum verum, justum et bonum, qui
excaecaverit mentes infidelium saeculi hujus: ut non hic distinguatur,
in quibus Deus saeculi hujus, ac deinde subinferatur, excaecavit
mentes infidelium; sed ita potius, in quibus Deus, ac deinde
subinferatur, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, hoc est
infidelium saeculi hujus mentes excaecavit.
|
|