|
30. Sed istis non placet ut Deus bonus mentes excaecet aliquorum.
Non enim attendunt Salvatoris verba dicentis: In judicium ego in
hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et quivident, caeci
fiant (Joan. IX, 39). Ille igitur qui secundum apostolicam
sententiam, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, procul dubio
quem vult illuminat, et quem vult excaecat. Sed non est iniquitas
apud Deum (Rom. IX, 18, 14), cui dicit Ecclesia:
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).
Illuminat ergo misericordia, excaecat judicio, utique aequissimo,
etsi occultissimo. Inscrutabilia enim sunt judicia ejus (Rom.
XI, 33). Cui tamen dicitur: Sedisti super thronum, qui
judicas aequitatem (Psal. IX, 5).
31. Huic Deo servivit Moyses, caeterique Prophetae, quos justos
sine dubio Dominus ipse testatur. Horum quippe Judaei sepulcra
construebant, et monumenta ornabant, quibus dicit: Aedificatis
sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum (Matth.
XXIII, 29). Sed illi omnes, etsi pro temporis dispensatione
Veteris Testamenti ministrabant figuris , ad Novum tamen
Testamentum, quamvis nondum revelatum, per gratiam Dei pertinebant,
ad quod pertinebat Abraham. Hinc quippe isti, si remoto velamine
legerent, intelligerent ita non esse inimicum Evangelium Legi quae
data est per Moysen, sicut inter se non sunt inimici Abraham et ipse
Moyses: quos utique et isti eumdem coluisse confitentur Deum,
quamvis eum sic blasphement, ut eum Deum negent. Et tamen Apostolus
promissiones, quae factae sunt Abrahae, quia Novum Testamentum
significabant, sic opponit Legi per Moysen datae, ut haec duo inter
se inimica videantur. Quid enim aliud ad Romanos dicit? Non enim
per Legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi,
sed per justitiam fidei. Si enim qui per Legem, haeredes sunt;
exinanita est fides, et evacuata est promissio. Lex enim iram
operatur. Ubi enim Lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV,
13-15). Attendant quemadmodum sic disputat, veluti contra
Legem, ut ex priore illa quae facta est ad Abraham promissione
convincat, quod non sint haeredes ex Lege quicumque sint haeredes
Dei, sed ex promissione. Itemque ad Galatas: Fratres, inquit,
secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo
irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et
semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed
tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico,
testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta
annos facta est Lex, non infirmat ad evacuandam promissionem. Si
enim ex Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per
repromissionem donavit Deus. Quid ergo Lex? Transgressionis gratia
proposita est , donec veniret semen cui promissum est (Galat.
III, 15-19). Nescio utrum isti qui Legem non intelligentes
criminantur, inveniant aliquid ex Evangelio vel ex apostolicis
Litteris, quod ita videatur eidem Legi adversum esse atque
contrarium, quemadmodum hoc videtur, quod ex promissionibus quae
Abrahae factae sunt opponit Apostolus. Si ergo legem oderunt,
Abraham diligant.
|
|