|
32. Sed nec hoc volunt. Nam et ipsi patri gentium, ad quem
promissiones factas nunc in omnibus gentibus videmus impleri, crimen
fornicationis objiciunt. Iste quippe procul dubio cui respondemus, ex
illis se esse manifestat, de quibus praedictum est Apostolo dicente:
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent
quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis
daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes
conscientiam suam, prohibentes nubere (I Tim. IV, 1-3).
Non enim reperitur Abraham aliquo se contaminasse adulterio: quoniam
non lubrico libidinis amavit ancillam; sed ab uxore accepit, quando
uxor ejus fecit de jure suo quod voluit, volens habere filios de marito
suo, quamvis ex utero alieno (Gen. XVI, 2-4): ubi nulla
omnino lasciviendi, sed sola cogitata est causa generandi. Iste autem
Abrahae, etiam usque ad decrepitam senectutem, fornicationis objicit
crimen, profecto quia et post mortem Sarae alteram duxit (Id.
XXV, 1). Ubi etsi nullum intelligeretur rei abditae
sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent
haeretici adversus Apostolum, quibus etiam Tertullianus astipulator
assistit, post uxoris mortem, crimen esse ducere uxorem. Sed sicut
sibi iste videtur invenire in apostolicis Litteris, quae dicat contra
Legem per Moysen datam, vel contra Testamentum Vetus; inveniat et
aliquid adversum Abraham, quod ex evangelicis Litteris sonare
videatur: omnino non inveniet. Ubicumque ille nominatur in libris
Testamenti Novi, cum honore debito nominatur: ita ut Judaeis
diceret ipse Dominus, Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite
(Joan. VIII, 39). Ac per hoc iste qui blasphemat Abraham,
Christum profecto blasphemat, qui tale testimonium perhibet Abrahae.
33. Sed dicat, si potest, quam personam illarum quinque gerebat
Apostolus , cum sic praedicaret Abraham? Si enim eis qui sine Lege
fuerant, factus erat quasi esset et ipse sine Lege, illi Abraham non
noverant. Ergo aliquem principem, sive Romanorum, sive Graecorum,
sive aliquem philosophorum debuit invenire quem talibus praedicaret; ut
eis, sicut huic placet, talem se quales ipsi erant fingendo,
congrueret: non Abraham nescio quem alienigenam patrem gentis
Hebraeae, longe ab eorum moribus, longe ab eorum ritibus, longe ab
eorum cognationibus alienum. Si autem Judaeis tanquam Judaeus factus
erat, aut eis qui sub Lege erant tanquam esset et ipse sub Lege,
utquid dicebat non esse haeredes ex Lege? utquid dicebat, Lex iram
operatur? utquid dicebat, Lex praevaricationis gratia posita est?
quod aequo animo ferre non possent qui gloriabantur in Lege. Quod si
ut infirmus loquebatur infirmis, et sic eos, ut fallacibus placet,
fallendo lactabat, cur eos ab umbris veteribus, in quibus infirmi
quiescebant, sic proturbabat , ut diceret: Ecce ego Paulus dico
vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit
(Galat. V, 2)? Si autem in illa persona quinta perfectis
sapientiam loquebatur, quales solos iste dignos putat quos non fallat
Apostolus; quare a contrario vult esse ipse perfectus, ut blasphemet
Abraham, quem sic perfectis laudat Apostolus , maxime in illis
duobus filiis ejus, uno de ancilla, alio de libera? Si displicet
illi cum Ismaele Testamentum Vetus, cum Isaac placeat Testamentum
Novum.
34. An et contra Apostolum propositurus est cathedram
pestilentiae, et disputaturus de qualitate figurarum, atque dicturus
non eum debuisse figuras rerum honestarum de rebus turpibus ducere?
Res enim turpis huic videtur, etiam cum ipsa Sara concubitus
conjugalis, quam liberam matrem nostram aeternam Jerusalem significare
testatur Doctor Gentium (Galat. IV, 22-26), quamvis
narium rugas et frontis obducat, et crispato vultu hanc parabolam
exhorreat doctor pestilentium: et multo amplius et aspernabilius,
quando audit eumdem Gentium doctorem, quod scriptum est de masculo et
femina, Erunt duo in carne una; addere et dicere, Sacramentum hoc
magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V,
31, 32). Itane vero ubi essent cognoscenda tantae rei
sacramenta, id est, sacra signa, et in re pudenda, atque in eis
verbis quibus verecundia debetur, cognosci non debuisse nec dici, homo
iste sciebat, et beatus Apostolus nesciebat? Eat plane iste retro
cum suis similibus sociis, qui dixerunt, Durus est hic sermo; quis
eum potest audire (Joan. VI, 61)? Nos autem audiamus, et
intelligamus duo Testamenta in duobus filiis Abrahae, duabusque
mulieribus ejus commixtione fetatis: sicut duos in carne una,
Christum et Ecclesiam, istis nolentibus, sine ulla obscoenitate
cognoscimus: sicut mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum
(I Tim. II, 5), carnem suam nobis manducandam bibendumque
sanguinem dantem, fideli corde atque ore suscipimus; quamvis
horribilius videatur humanam carnem manducare quam perimere, et humanum
sanguinem potare quam fundere: atque in omnibus sanctis Scripturis,
secundum sanae fidei regulam figurate dictum vel factum si quid
exponitur, de quibuslibet rebus et verbis quae sacris paginis
continentur, expositio illa ducatur, non aspernanter, sed sapienter
audiamus; et relinquamus istum inania garrientem, et nesciendo quid
loquatur, quadam, si dici potest, imperita peritia de figurarum
qualitate tractantem. Qui cum dicit rebus congruis non contrariis
aliquid esse significandum, potest vanus dicere, semper Deum lucido
auro, nunquam nigro atramento scribi oportere: quoniam Deus lux est,
et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Homo est
enim, qui putat Apostolum , ut congrueret infirmis et imperfectis,
multa falsa et improbanda dixisse, quia testimoniis quae de Lege ac
Prophetis ponit, quam venerabiliter Scripturas illas accipiat per
Epistolas ejus apparet. Nec cogitat tam perverso sensu posse defendi
etiam illa quae in veteribus Dei Libris immundus atque impius quasi
pius et mundus horrescit. Nam si ei quispiam dicat similis ejus, Ea
quae te offendunt in Lege ac Prophetis falsa sunt, sed propter
infirmos et imperfectos sic ea Spiritus sanctus poni voluit: quid pari
suo vano contra hoc respondeat non habebit. Convincitur enim regula
falsa, sed sua; nec sapientis ac docti, sed stulti, sicut ipse est,
atque ineruditi manu, suo tamen gladio jugulatur.
|
|