S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

CONTRA CRESCONIUM GRAMMATICUM PARTIS DONATI LIBRI QUATUOR

LIBER PRIMUS


CONSPECTUS

Epistolam Cresconii pro Petiliani defensione editam, sibique inscriptam, refellere incipit Augustinus. Probat nec eloquentiam nec dialecticam qualemlibet metuendam esse assertoribus veritatis, quominus ejus adversarios, cum ipsis disputando, redarguant; neque contentiosum habendum eum esse, qui duris et renitentibus sermonis altercationem ad eos refellendos inferre curaverit. Postea ostendit non esse consequens, ut si conceditur esse Baptisma in parte Donati simul etiam concedatur ibi accipi oportere. Id enim extra catholicam Ecclesiam frustra et perniciose, sed tamen vere ac omnino idem haberi.