CAPUT IX.

12. Hic si tu flagitaveris, ut ostendam ubi etiam mihi Deus praeceperit id agere, quod tu prohibes; memento apostolicas Epistolas non eis tantum scriptas qui tempore illo quo scribebantur audiebant, sed etiam nobis: non enim ob aliud in Ecclesia recitantur. Attende etiam illud quod Apostolus ait: An vultis experimentum ejus accipere qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Et recole jam, non quid Paulus, sed quid per eum Christus locutus sit, quod paulo ante commemoravi, Praedica verbum, insta opportune, importune, etc. Attende etiam quemadmodum ad Titum cum explicaret qualis esse episcopus debeat, etiam perseverantem dixit esse oportere juxta doctrinam fidelis verbi, Ut potens sit, inquit, et exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere. Sunt enim multi non subditi, vaniloqui, et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt; quos oportet refelli (Tit. I, 9-11). Non ergo solos qui ex circumcisione sunt, sed eos maxime tales esse ait: oportere tamen in doctrina sana redargui refellique ab episcopo vaniloquos et mentis seductores, indubitata praeceptione firmavit. Unde hoc etiam mihi jussum esse cognosco: hoc pro viribus ago; huic operi, quantum ipse qui jussit adjuvat, perseveranter insisto. Quid obstas? quid obstrepis? cur prohibes? cur reprehendis? Tibine obedire oportet, an Deo?