CAPUT X.

13. Nisi forte ista quae a me de Scripturis sanctis documenta prolata sunt, sic accipienda arbitraris, ut quod vestros factitare laudasti, in ecclesia tantum quae in Lege mandata sunt populi doceantur. Ibi enim forsitan putas corripiendos et convincendos esse diversa sentientes, ut unusquisque doctor suorum tantummodo disputando et praedicando emendet errorem: si quid autem tale cum eis qui foris sunt agere institerit, tunc animosus, tunc contentiosus vel litigiosus habendus sit; quia et ipse Ezechiel, inquis, et alii Prophetae cum verbis Dei ad suum populum mittebantur, Israelitae scilicet ad Israelitas.