|
14. Ad haec quoque tibi respondeo. Jam
quidem supra commemoravi, Dominum ipsum Jesum, qui se imitandum
discipulis praebuit, non solum Judaeis, verum etiam Pharisaeis, et
Sadducaeis, et Samaritanis, et ipsi diabolo principi omnium
fallaciarum et errorum asserere veritatem, et de Lege respondere non
dedignatum. Sed ne hoc Domino licuisse, servis autem ejus existimes
non licere, accipe quid in Actibus Apostolorum legatur. Judaeus
autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, devenit
Ephesum, potens in Scripturis: hic catechizatus erat viam Domini ,
et fervens Spiritu loquebatur, et docebat verissime quae juxta
Jesum, sciens solum baptismum Joannis. Hic etiam coepit
fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Aquila et
Priscilla, assumpserunt cum, et certius illi exposuerunt viam
Domini. Volente autem illo ire in Achaiam, exhortati fratres
scripserunt discipulis ut eum reciperent. Qui cum venisset, multum
contulit his qui ibi crediderunt: vehementer enim Judaeos revincebat
publice, ostendens per Scripturas esse Jesum Christum (Act.
XVIII, 24-28). Quid de isto dicis? quid sentis? Nonne
fortasse eum contentiosum et animosum concitatoremque rixarum
criminaremini, nisi tanta libri sancti auctoritate premeremini?
|
|