|
15. An quia Judaeus in Christum
crediderat, propterea Judaeos christianae fidei resistentes, et
Jesum negantes esse Christum, publice revincere debebat; nos autem
quia partis Donati nunquam fuimus, propterea partem Donati
resistentem christianae unitati revincere non debemus? Numquid Paulus
apostolus aliquando fuit cultor idolorum, aut aliquando fuit in haeresi
Epicureorum vel Stoicorum, cum quibus tamen eum nec puduit nec piguit
de quaestione Dei vivi et veri habere sermonem? Accipe quid de hac re
in eodem libro scriptum sit. Paulus autem cum illos Athenis
exspectaret, irritabatur spiritu suo intra se, videns circa idola esse
civitatem. Disputabat igitur Judaeis in synagoga, et Gentibus, et
colentibus, et in foro, per omnem diem, ad eos qui aderant. Quidam
vero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo: et
quidam dicebant, Quidnam vult seminator verborum hic dicere? Alii
vero: Peregrinorum daemoniorum videtur annuntiator esse. Ecce
apostolus Paulus Stoicos et Epicureos, diversas, non solum ab
illo, verum etiam inter se, adversasque haereses secum conferre non
respuit, non tantum extra Ecclesiam, sed extra synagogam disputans
cum eis; nec eorum conviciis exterritus velut lites contentionesque
declinans a praedicanda christiana veritate cessavit. Nam vide quid
consequenter sancta Scriptura testatur: Apprehensumque eum, inquit,
in Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae sint haec quae
a te dicuntur? Insueta enim quaedam affers in aures nostras: volumus
ergo scire quidnam velint haec esse. Athenienses autem et advenae
hospites ad nihil aliud vacabant, quam dicere novi aliquid aut audire.
Stans vero Paulus in medio Areopago dixit: Viri Athenienses, per
omnia superstitiosos vos video; perambulans enim et considerans
simulacra vestra, inveni etiam aram, in qua erat scriptum, Ignoto
Deo. Quem ergo ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis (Id.
XVII, 16-23): et caetera quae commemorare omnia longum est.
Quod tamen ad quaestionem quam nunc discutimus, sufficit, attende,
obsecro te, Hebraeum ex Hebraeis Apostolum Christi stantem ac
sermocinantem, non in synagoga Judaeorum neque in ecclesia
Christianorum, sed in Areopago Atheniensium, hoc est,
contentiosorum maxime impiorumque Graecorum. Ibi enim loquacissimae
philosophorum haereses exstiterunt, quarum nonnullae, sicut ipsi qui
hic commemorati sunt Stoici, magis de verborum quam de rerum
adversitate confligunt: quod Apostolus prohibuit Timotheum, dicens
ad nihil esse utile, nisi ad subversionem audientium (II Tim.
II, 14). Nam de his, ut nosti, Tullius ait: Verbi enim
controversia jam diu torquet homines Graeculos, contentionis
cupidiores quam veritatis (Lib. 1 de Oratore, cap. 11, n.
48). Hos tamen Paulus noster alloquendos corrigendosque suscepit:
nec ipsius loci nomine exterritus, quod ex Marte inditum resonat,
quem deum dicunt esse bellorum, ibi pacifica credituris intrepidus
loquebatur, ibi spiritualibus accinctus armis perniciosos expugnabat
errores; nec contentiosos tanquam mitissimus, nec dialecticos tanquam
simplicissimus formidabat.
|
|