|
16. Nosti enim quam maxime apud Stoicos
viguisse dialecticam: quamvis et ipsi Epicurei, quos imperitia
liberalium disciplinarum non solum non pudebat, verum etiam
delectabat, quasdam disputandi regulas quibus quisque usus minime
falleretur, se potius et tenere et docere jactabant. Quid est enim
aliud dialectica, quam peritia disputandi? Quod ideo aperiendum
putavi, quia etiam ipsam mihi objicere voluisti, quasi christianae non
congruat veritati, et ideo me doctores vestri velut hominem dialecticum
merito fugiendum potius et cavendum, quam refellendum revincendumque
censuerint. Quod cum tibi non persuaserint; nam te adversus nos etiam
scribendo disputare non piguit; tu tamen in me dialecticam criminatus
es, quo falleres imperitos, illosque laudares qui disputando mecum
congredi noluerant. Sed tu videlicet non dialectica uteris, cum
contra nos scribis? Utquid te ergo in tantum disputandi periculum
projecisti, cum disputare non noveris? Aut si nosti, cur dialecticus
dialecticam criminaris; ita vel temerarius, vel ingratus, ut aut
imperitiam qua vinceris non refraenes, aut doctrinam qua juvaris
accuses? Inspicio sermonem tuum, istum ipsum quem ad me scripsisti;
video te quaedam copiose ornateque explicare, hoc est, eloquenter;
quaedam vero subtiliter arguteque disserere, hoc est, dialectice: et
tamen eloquentiam dialecticamque reprehendis. Si noxia sunt, quare
hoc facis? si non sunt, cur arguis? Sed ne etiam nos verbi
controversia torqueat; cum res ipsa intelligatur, minus laborandum est
quid hominibus eam vocare placuerit. Proinde si eloquens ille
appellandus est, qui non solum copiose et ornate, sed etiam veraciter
dicit; itemque si dialecticus ille appellandus est, qui non solum
subtiliter, sed veraciter etiam disserit: nec eloquens es, nec
dialecticus; non quia jejuna et inordinata est dictio tua, nec quia
obtusa et crassa est disputatio tua; sed quia ipsa facundia atque
solertia ad defensionem abuteris falsitatis. Si autem non in sola
veritate, sed etiam cum mala causa disseritur vel nervose agitur,
recte potest eloquentia vel dialectica nominari: et eloquens es, et
dialecticus; quia et facunde dicis vana, et acute disputas falsa.
Sed de te videro.
|
|