CAPUT XIV.

17. Stoici certe maxime dialectici fuerunt: cur apostolus Paulus ne conferrent cum illo, non eos cautissime devitavit; et vestros episcopos laudas, quod nobiscum velut cum dialecticis nolint habere sermonem? Aut si et Paulus dialecticus erat, et ideo conferre cum Stoicis non timebat, quia non solum acute disputabat sicut et illi, sed etiam veraciter, quod non illi; jam cave cuiquam dialecticam pro crimine objeceris, qua usos Apostolos confiteris. Neque enim, cum hoc mihi objicis, imperitia te falli puto; sed fallere astutia. Nomen quippe graecum est dialectica, quae si usus admitteret, fortasse latine disputatoria vocaretur; sicut grammaticam litteraturam latine, linguae utriusque doctissimi appellaverunt. Sicut enim a litteris denominata est grammatica, quoniam graece GRAMMATA litterae dicuntur: sic a disputatione dialectica nomen accepit; quoniam disputatio graece DIALOGE vel DIALEXIS appellatur. Sicut autem grammaticus a veteribus latine dictus est litteratus : ita graece dialecticus, multo usitatius et tolerabilius latine dicitur disputator. Puto jam quod Apostolum disputatorem non neges, etiamsi dialecticum neges. Improbare ergo in vocabulo graeco, quod approbare cogeris in latino, quid est aliud quam indoctis praetentare fallaciam, doctis facere injuriam? Aut si et disputatorem Apostolum negas, qui tam assidue, tam egregie disputabat; nec graece nosti, nec latine; vel, quod est credibilius, et in verbo graeco fallis eos qui graece nesciunt, et in latino qui nec latine sciunt. Quid enim est, non dico imperitius; neque enim tu ista non nosti; sed omnino fallacius, quam cum audias et legas tam multos multiplicesque sermones Apostoli asserentes veritatem, convincentes falsitatem, negare quod soleat disputare, cum hoc fieri nisi disputando non possit?

18. Quod si hoc ab illo factitatum fateris, quia fateri ejus Litteris cogeris, non tamen has disputationes, sed sermones vel epistolas appellandas esse contendis; quid ego tecum sic diutius agam, ut qui haec ignorant, quem volunt nostrum approbent, quem volunt improbent? de ipsis divinis Litteris, quibus necesse est cedas, hoc doceo; ipsa prorsus verba, ipsa rerum vocabula profero. Habes in hoc eodem testimonio, quod de Actibus Apostolorum commemoravi, de ipso Paulo ita positum: Disputabat igitur Judaeis in synagoga, et Gentibus, et colentibus in foro. Habes alio loco, quamvis cum populo christiano ageret congregatis in ecclesia fratribus, ita scriptum: Sedens vero quidam adolescens nomine Eutychus in fenestra, deductus somno gravi, disputante Paulo (Act. XX, 9). Habes etiam in libro Psalmorum: Suavis sit ei disputatio mea (Psal. CIII, 34). Habes et apud Isaiam prophetam: Venite, disputemus , dicit Dominus (Isai. I, 18, sec. LXX). Et multis aliis divinarum Scripturarum locis lege ubi inveneris hoc verbum, et inspice codices graecos in eisdem testimoniis sanctarum Scripturarum, et videbis unde sit appellata dialectica: ne quod omnes justi etiam cum Deo faciunt, quibus dictum est, Venite, disputemus, dicit Dominus, non imiteris sapienti pietate, sed insulsa temeritate crimineris.