|
19. Qui enim disputat, verum discernit a
falso. Quod qui non possunt, et tamen dialectici videri volunt, per
insidiosas interrogationes captant incautorum assensiones, ut ex eorum
responsionibus concludant, unde illos vel in aperta falsitate deceptos
rideant, vel occultam falsitatem deceptis persuadeant, quam plerumque
etiam ipsi existimant veritatem. Qui autem verus disputator est, id
est, veritatis a falsitate discretor, primo id apud se ipsum agit, ne
non recte discernens ipse fallatur; quod nisi divinitus adjutus
peragere non potest: deinde, cum id quod apud se egit ad alios
docendos profert, intuetur primitus quid jam certi noverint, ut ex his
eos adducat ad ea quae non noverant vel credere nolebant, ostendens ea
consequentia his quae jam scientia vel fide retinebant: ut per ea vera
de quibus se perspiciunt consentire, cogantur alia vera quae negaverant
approbare; et sic verum quod falsum antea putabatur, discernatur a
falso, cum invenitur consentaneum illi vero quod jam antea tenebatur .
|
|