CAPUT XVI.

20. Hoc ille verus disputator si late diffuseque faciat, eloquenter facit, alioque tunc censetur augeturque vocabulo, ut dictor potius quam disputator vocetur; sicut illum locum Apostolus copiose dilatat atque diffundit: In omnibus, inquit, commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate , in benignitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae dextra et sinistra; per gloriam, et ignobilitatem; per infamiam, et bonam famam; ut seductores, et veraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur; quasi morientes, et ecce vivimus; ut coerciti, et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor VI, 4-10). Quid enim hoc stilo apostolico uberius et ornatius, id est eloquentius, facile invenis ? Si autem presse atque constricte, magis eum disputatorem quam dictorem appellare consueverunt, qualiter agit idem apostolus de circumcisione et praeputio patris Abraham, vel distinctione legis et gratiae. Quod quidam non intelligentes, imo vero calumniantes, criminati sunt eum dicere, Faciamus mala, ut eveniant bona (Rom. III, 8). Sive autem sit dictor, sive disputator, nec dictio sine disputatione est, cum et in ipsa eloquentiae latitudine veritas a falsitate discernitur; nec disputatio potest esse sine dictione, quando utique verbis et lingua ipsa constrictio sermonis exprimitur: sive illo utatur perpetuo, sive interrogando eum cum quo agit, cogat respondere quod verum est, et ex hoc ad aliud verum quod quaerebatur adducat, ubi maxime regnare dialectica dicitur.