CAPUT XVII.

21. Cum enim quisque suis responsionibus vincitur, et si male respondit, non habet quod imputet disputatori, sed sibi; et si bene respondit, erubescit ulterius resistere, non jam disputatori, sed sibi. In quo genere Dominus cum adversus Judaeos crebro ageret, eosque illorum responsionibus captos conclusosque convinceret, non vos audierant, nec a vobis conviciari didicerant: nam libentius et invidiosius eum fortasse dialecticum quam Samaritanum appellarent. Quomodo enim putas eos contortos atque confusos, cum volentes eum capere in verbo, priores interrogaverunt, utrum liceret tributum reddere Caesari; bicipiti videlicet complexione insidiantes, ut quodlibet eligens caperetur? Si licere responderet, tanquam reus esset adversus populum Dei: si autem diceret, non licere, tanquam Caesaris adversarius puniretur . Ubi ille nummum sibi poposcit ostendi, et interrogavit cujus haberet imaginem et inscriptionem: at illi cum respondissent, Caesaris; aperta enim veritas hoc eos respondere cogebat; continuo Dominus eorum responsione colligatos ac captos trahens, Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt. Obsecro te, illine fuerunt dialectici qui praetensis interrogationis insidiis decipiendo superare moliti sunt; an ille potius, qui ex hoc ipso quod interrogaverunt, veram eorum responsionem prudentia interrogationis eliciens, illud verum quod ab eo putabant periculose dici, ipsos compulit confiteri?