|
1. Quando ad te, Cresconi, mea
scripta pervenire possent ignorans, perventura tamen minime desperavi:
quia et ad me tua, quamvis longe posteaquam scripsisti, tamen
quandoque pervenire potuerunt; quae tibi visum est adversus ea scribere
debere, quae Petiliano Cirtensi episcopo vestro iterationem Baptismi
astruere molienti, et communionem nostram non documentorum pondere
urgenti, sed maledictorum levitate criminanti, ut potui breviter pro
parte respondi Non enim tota ejus epistola in manus meas tunc venerat,
sed parva pars prior. Quod cur acciderit, quid opus est quaerere,
quandoquidem cum ad nos postea universa pervenit, universae respondere
non piguit? His ergo litteris tuis, quas ad me dedisti, si non
rescriberem, fortasse contumeliosum putares: quod autem rescribo,
rursum vereor ne contentiosum putes. Sed si tu inventis litteris
meis, non ad te datis, tantum quia episcopum partis Donati vel ipsam
partem Donati redarguere videbantur, ad officium tuum pertinere
arbitratus es, cum tibi esses alicujus conscius facultatis, suscipere
atque exserere contradictionem, quia ejus communionis es, quamvis
nulla functione clericatui astrictus: quanto minus mihi licuit pro
munere sarcinae meae, vel contra Petilianum vel contra te ipsum
tacere, cum ille oppugnaret Ecclesiam pro qua milito; tu autem in
simili opere etiam nominatim ad me institueres, promeres,
conscriberesque sermonem?
2. In cujus primis partibus laborasti, ut suspecta hominibus
eloquentia videretur. Nam velut laudans genus dicendi meum, et rursus
velut timens ne hoc genere te vel quemquam falsa persuadendo deciperem,
in accusationem ipsius eloquentiae perrexisti, adhibens etiam
testimonium adversus eam de Scripturis sanctis, ubi dictum putes ,
Ex multa eloquentia non effugies peccatum: cum dictum non sit, ex
multa eloquentia; sed, ex multiloquio (Prov. X, 19).
Multiloquium autem est superflua locutio, vitium scilicet loquendi
amore contractum. Plerumque autem loqui amant, etiam qui nesciunt
quid loquantur, vel quomodo loquantur, sive ad sanitatem
sententiarum, sive ad ipsum qui arte grammatica discitur, integrum
sonum ordinemque verborum. Eloquentia vero facultas dicendi est,
congruenter explicans quae sentimus: qua tunc utendum est, cum recta
sentimus. Hoc modo ea non usi sunt haeretici. Nam utique si recta
sensissent, non solum nihil mali, verum et boni aliquid esset, quod
eloquenter explicare potuissent. Frustra igitur istorum exemplorum
commemoratione accusasti eloquentiam. Neque enim propterea pro patria
non est miles armandus, quia contra patriam nonnulli arma sumpserunt:
aut ideo uti non debent boni et docti medici ferramentis medicinalibus
ad salutem, quia his ad perniciem etiam indocti pessimi que abutuntur.
Quis enim nescit, sicuti est aut fuerint ea quae quaeruntur; ita
eloquentiam, hoc est, peritiam facultatemque dicendi sic esse utilem
vel inutilem, ut fuerint utilia vel inutilia quae dicuntur? quod nec
te arbitror ignorare.
|
|