|
23. Quod ne facias, video quid fortasse
dicturus sis, nec illos, nec illum in ea sermocinatione aliquid egisse
dialectice. Si ergo nec illi qui captiose atque insidiose
sermocinantur, ut in verbo decipiant eos cum quibus agunt, nec illi
qui tales eorum responsione convincunt, dialectice agunt: dic nobis
tandem quid sit dialectica; et quantum mali habeat, quantum noceat,
quam fugienda sit, doce. Cujus nomen invidiose subjicis
ignorantibus, crimen ostende quaerentibus. Non vis fateri quod
dialectice agat, qui homines aversos a vero perite recteque
interrogans, responsionibus eorum adducit ad verum, ne dialectice cum
Judaeis etiam Christum egisse fatearis. Item non vis illos agere
dialectice, qui captiosis interrogationibus insidiantes respondentem
decipere moliuntur, ne tibi ostendatur ita cum Christo egisse
Judaeos, quos tamen ille non declinavit tacendo, sed potius loquendo
superavit; ac sic cogaris fateri non recte episcopos vestros, quos
doctos atque sapientes putas, etiam cum dialecticis nolle habere
sermonem, quo invictam doceant veritatem. Video, magnos aestus
pateris, quomodo definias dialecticum, ut nec peritus disputator sit,
ne quod vituperasti, laudare cogaris; nec insidiosus verborum
captator, ne tibi dicatur, Sicut egit cum talibus Christus, sic
agat cum isto christianus. Proinde si placet ista cura liberari, eum
defini esse dialecticum, cum quo legis periti de parte Donati nolunt
habere colloquium. Quid enim tibi aliud suggerendum est, homini
objicienti nobis dialecticam, et ideo praedicanti episcopos suos, quod
nobiscum nolint habere sermonem?
24. Sed de Judaeis fortasse invenis quid dicas, quamvis callide
atque versute dolos interrogationum praetenderint, non eos fuisse
dialecticos. De Stoicis certe dici potest nihil, qui non solum
dialectici fuerunt, sed etiam caeteras philosophorum sectas in hac vel
arte vel facultate vicerunt. Stoicus quippe, ut mecum recolis, fuit
ille Chrysippus, de quo Academicus Carneades hanc habebat
sententiam, ut quando cum illo sibi esset disputandum, elleboro
purgandum cor esse censeret; caeteros autem vel pransus facile
superaret . Si ergo nos libri Stoicorum dialectice disputare
docuerunt, doctrinam Pauli contra nos proferant episcopi vestri:
secum tamen nos conferre patiantur, sicut ipsos tunc Stoicos ille non
repulit.
|
|