CAPUT XX.

25. Hanc enim artem quam dialecticam vocant, quae nihil aliud docet quam consequentia demonstrare, seu vera veris, seu falsa falsis, nunquam doctrina christiana formidat; sicut eam in Stoicis non formidavit Apostolus, quos secum volentes conferre non respuit (Act. XVII, 16-31). Et ipsa enim fatetur, et verum est, neminem disputando ad conclusionem falsam consequenter impelli, nisi prius consenserit falsis, quibus eadem conclusio velit nolit efficitur. Ac per hoc qui cavet ne se loquente consequantur falsa quae non vult, volens falsa caveat quae praecedunt. Si autem praecedentibus veris inhaeserit, quaecumque consequentia perspexerit quae falsa existimabat, vel de quibus dubitabat, admonitus amplectatur, si veritati est pacatissimae amicior, quam contentiosissimae vanitati.