CAPUT XXI.

26. Parum egerim, nisi hoc quod dico in hac eadem quae inter nos vertitur nostra sermocinatione monstravero. Ecce in ea ipsa quaestione de Baptismo tu proposuisti a me requirens, ubi te baptizari conveniat, utrum apud nos, an in parte Donati. Et quia intentio tua est in parte Donati hominem potius baptizari oportere, hanc intentionem hinc probare conatus es, quod etiam nos esse illic Baptismum non negamus. Vides certe id te agere voluisse, ut ex eo quod concedimus, ad id quod non concedebamus attrahamur; id est, ut quia concedimus esse illic Baptismum, etiam illic esse hominem baptizandum concedere compellamur.