CAPUT XXII.

27. Considera diligenter si est hoc consequens, et tibi ipse responde. Puto enim jam hoc ante oculos constituto, cernis pro ingenii tui vivacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. Nam revera dicimus Baptismum et illic esse: sed non dicimus et prodesse, imo vero dicimus et obesse. Cum autem quaeritur ubi quisque debeat baptizari, credo propter illud quaeri quod Dominus ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 3). Quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est Baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum coelorum adipiscendum utilis sit. Sequeretur autem etiam illic accipiendum esse, ubicumque eum constat esse, si omnes qui habent aliquid boni, etiam bono suo habere doceretur . Cum vero tam multi tam multa bona habeant malo suo, quis non videat cum quaeritur ubi aliquid accipiendum sit, non quaeri ubi sit, sed ubi prosit? Quomodo enim si mihi concederes bonum esse aurum, concederes etiam latrones quoque habere aurum, non, opinor, velles ut ex his duobus concessis concluderem, eum qui habere aurum velit, in latronum societate esse oportere: ita, cum et ego concedo bonum esse Baptismum, concedo etiam Donatistas quoque habere Baptismum, non debes ex his duobus concessis quasi sequatur concludere, eum qui habere Baptismum velit, in societate Donatistarum esse debere.