|
29. Hic video quid te possit movere.
Fortasse enim dicis quod in his omnibus nihil Sacramenti
commemoraverim: Baptismus autem sanctum Sacramentum est, et ideo non
esse consequens, ut si de auro, de luce, de alimentis, armamentis,
indumentis probari potuit quod aliis habentibus apta sint, aliis
inconvenientia, quamvis sint bona et ad utile aliquid instituta,
continuo etiam Baptismus aliis prosit, aliis obsit habentibus.
Restat ergo adhuc requirere, utrum etiam illa bona quae ad legem Dei
pertinent, omnia omnibus habentibus prosint. Hac quaestione
proposita, intentio nostra est quod nec ipsa omnia omnibus habentibus
prosint. Hanc intentionem nostram vide quemadmodum probemus ex
concessionibus vestris. Conceditis enim in omnibus credendum esse
apostolo Paulo. Teneo unum. Conceditis etiam eumdem apostolum
dixisse, Bona est lex. His duobus conficitur, bonam esse legem,
sed legitime utentibus (I Tim. I, 8). Si ergo ea non legitime
usus quisque fuerit, non ipsa fit mala, sed certe oberit malis.
|
|