CAPUT XXV.

30. Fortassis dices, neminem posse et in lege esse, et lege male uti: hoc ipso enim quod contra legem vivit, non esse in lege monstratur. Contra ego dico, fieri posse ut quisque et in lege sit, et non legitime utatur. Quod item vestris concessionibus probo. Conceditis enim memoratum apostolum testimonium posuisse de Psalmis adversus eos qui gloriabantur in lege, et vivebant contra legem. Sicut scriptum est, inquit, quia non est justus quisquam, non est intelligens, non est inquirens Deum: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Et ne putarent haec in eos dicta qui non erant in lege, continuo subjecit: Scimus autem quoniam quaecumque lex dicit, his qui in lege sunt loquitur; ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo (Rom. III, 10-19). Item alio loco dicit: Quid ergo dicimus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Item paulo post: Peccatum, inquit, accepta occasione per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 7-13). Attendis quemadmodum lege laudata, eos qui in lege sunt arguit, quotquot ea male utendo per bonum habebant malum. Item ipse Apostolus scientiam quamdam ex lege, quam et se habere dicebat et alios, sine charitate tamen inutilem dicit et noxiam. De sacrificiis, inquit, idolorum scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Proinde et ista scientia quamvis ad legem Dei pertineat, si in aliquo sine charitate fuerit, inflat et nocet. Quid, de ipso corpore et sanguine Domini, unico sacrificio pro salute nostra, quamvis ipse Dominus dicat , Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54): nonne idem apostolus docet etiam hoc perniciosum male utentibus fieri? Ait enim: Quicumque manducaverit panem, et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27).