|
31. Ecce quemadmodum obsunt divina et
sancta male utentibus: cur non hoc modo et Baptismus? Cur non ita in
bono Baptismo non sunt boni haeretici, quomodo in bona lege non sunt
boni Judaei? Jam certe probavi, concedentibus vobis; quandoquidem
Paulo vos credere, et testimonia quae de Scripturis posui, Paulum
dixisse conceditis; jam ergo probavi concessionibus vestris, quaedam
etiam bona legitima, obesse tamen non legitime habentibus et
utentibus: cur non ita et Baptismus, quamvis bonus et legitimus, non
tamen omnibus habentibus prodest? Tu tanquam certissimum et
consequentissimum concludebas, in parte Donati esse hominem
baptizandum, quia nos etiam ibi esse concedimus Baptismum: nec
attendebas posse nos dicere, esse ibi quidem Baptismum Christi
justum, sanctum, et bonum, sed poenalem, contrarium, perniciosum
inimicis corporis Christi, quod est Ecclesia, quae secundum promissa
divina in omnibus gentibus dilatatur.
|
|