CAPUT XXVII.

32. Numquid hic quid dicas invenies, nisi non in eis bonis ad Dei legem pertinentibus deputandum esse Baptismum, quae possunt homines et habere et boni non esse: sed ipsam quidem legem et scientiam et sacrificium corporis et sanguinis Christi talia bona esse, quae possint homines et habere et mali esse: Baptismum vero tale bonum esse, quod quisquis habuerit, necessario bonus sit? Quod si dicere volueritis, falsum dicetis: et ideo quid aliud falsum consequatur attende. Quod non ideo commemorabo, ut ex illo tuo falso ad alia falsa te adducam; sed ut hoc consequens cum falsum esse cognoveris, ut ab hoc te liberes, illud quod praecedit emendes. Quid ergo praecedit? Ex vobis omnes qui habent bonum Baptismum bonos esse; quod est falsum evidens. Quid consequitur? Bonos fuisse scilicet illos qui schismata faciebant, dicentes: Ego quidem sum Pauli, ego autem Cephae, ego autem Christi. Quos arguens Apostolus, ait: Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 12, 13)? Sed falsum est quod isti boni erant, exceptis eis qui dicebant, Ego autem Christi: et tamen baptizati erant sancto Baptismo Christi. Hoc itaque falsum quare secutum est? Quia falsum praecessit, omnes habentes bonum Baptismum bonos esse. Utrumque ergo respuatur, utraque sententia corrigatur: ut quoniam manifestum est, istos qui schismata faciebant bonos non fuisse, et tamen bono Baptismo baptizatos fuisse; illud etiam manifestum sit, non omnes qui bonum habent Baptismum bonos esse. Ac per hoc non ideo tenemur ut in parte Donati baptizandum esse aliquem concedamus, quia et et partem Donati, quam malam dicimus, bonum Baptismum habere concedimus.