CAPUT XXVIII.

33. Rursus ut ex ea consensione me ad id quod non consentio detineres, posuisti scriptum esse: Unus Deus, una fides, unum Baptisma, una incorrupta et vera catholica Ecclesia (Ephes. IV, 5). Quae omnia concedo, etsi aliquanto aliter scripta sunt. Sed quid ad rem, cum omnia, sicut dixi, ista concedam? Verum quod ex his conaris efficere, non efficitur, videlicet ut qui non sunt in una Ecclesia non possint habere unum Baptismum: quod omnino falsissimum est. Et melius, quia et ipse posuisti unde te possim commemorare quod volo. Certe enim ista proposuisti in concessionibus meis, ex quibus me adducas ad intentionem tuam unum Deum esse, unam fidem, unum Baptisma, unam incorruptam et catholicam Ecclesiam. Quae cum inter nos conveniant, putas ex his illud quod non convenit posse monstrari, apud eos qui non sunt in hac una Ecclesia, hoc unum Baptisma esse non posse. Ego autem dico posse, si non mutatur, si hoc idem observatur; nec ideo fieri ut non sit unum Baptisma, quia est et apud illos qui in una non sunt Ecclesia. Hoc autem probo ex his quae in eadem sententia posuisti de uno Deo et una fide. invenimus enim eumdem Deum extra Ecclesiam ab ignorantibus coli, nec ideo fieri ut non ipse sit Deus: et fidem qua creditur Christum esse Filium Dei vivi, invenimus etiam eos qui non pertinent ad membra Ecclesiae, confiteri, nec ideo fieri ut non sit una fides. Sic etiam, cum invenimus eumdem Baptismum ab eis qui sunt extra Ecclesiam in baptizandis hominibus observari, non ideo non esse ipsum Baptismum existimare debemus.