CAPUT II.

3. Sed, credo, cum me videres a nonnullis putari eloquentem, ut a me lectoris auditorisve studium deterreres, accusandam existimasti eloquentiam: ut jam quid dicerem non attenderet, quisquis abs te perterritus tanquam eloquenter me dicentem eo ipso jam cavendum fugiendumque censeret. Vide ergo, ne hoc quod fecisti, sit artis illius malae, quam, sicut de Platone commemorasti, nonnulli recte judicaverunt de civitate ac de humani generis societate pellendam. Haec non est eloquentia, quae utinam mihi ad explicanda ea quae sentio pro desiderio provenisset: sed quaedam sophistica et maligna professio, quae sibi proponit, non ex animo, sed ex contentione vel commodo, pro omnibus et contra omnia dicere. De hac ait sancta Scriptura: Qui sophistice loquitur, odibilis est (Eccli. XXXVII, 23). Ab hac mihi videtur Paulus apostolus juventutem Timothei prohibere, ubi ait: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Et ne a facultate recte dicendi eum prohibuisse putaretur, continuo subjecit: Satis age te ipsum probabilem operarium exhibendo, non erubescentem, verbum veritatis recte tractantem (II Tim. II, 14, 15). Nimirum itaque tibi haec animi subrepsit affectio, quod contradicendi studio (non quo ita sentires, sed quo a nobis intentionem discere volentis averteres) perhibuisti nos eloquentes, et vituperasti eloquentiam. Nam quomodo te hoc ex animo fecisse credam, cum sciam quemadmodum praedicare soleatis eloquentiam Donati, Parmeniani, aliorumque vestrorum: qua quid esset utilius, si tam largo flumine pro pace Christi, pro unitate, veritate, charitate proflueret? Sed quid de aliis loquar? In te ipso nonne aperuisti, quam non ex animo, sed ex contentione vituperator fueris eloquentiae; cum et caetera quae scripsisti per eloquentiam suadere, et eamdem ipsam eloquentiam eloquenter accusare conatus es?