|
34. Fortasse ad hoc dicas, fieri non
posse ut etiam extra Ecclesiam idem ipse unus Deus colatur, aut eadem
fides qua confitemur Christum Filium Dei, unde Petrus beatus est
appellatus (Matth. XVI, 16, 17), etiam in eis qui non sunt
in Ecclesia, reperiatur. Hoc ergo restat ut probem. Habes in hoc
ipso beati Pauli sermone, quem supra ex Actibus Apostolorum
commemoravi, cum de Deo loqueretur, quia inscriptum in ara
invenerat, Ignoto Deo: Quem vos, inquit, ignorantes colitis,
hunc ego annuntio vobis (Act. XVII, 23). Numquid dixit,
Quia extra Ecclesiam colitis, non est Deus ipse quem colitis? sed
ait, Quem vos ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis. Quid eis
praestare cupiens, nisi ut eumdem Deum, quem praeter Ecclesiam
ignoranter atque inutiliter colebant, in Ecclesia sapienter et
salubriter colerent? Ita vobis et nos dicimus: Quem baptismum vos
ignorantes observatis, ejus pacem vobis nos annuntiamus; non ut cum ad
nos veneritis alterum accipiatis, sed ut eum qui jam apud vos erat,
utiliter habeatis. De fide etiam Jacobus apostolus cum loqueretur
adversus eos, qui sibi quod crediderant sufficere arbitrabantur, et
bene operari nolebant: Tu credis, inquit, quoniam unus Deus est;
bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II,
19). Nempe in unitate Ecclesiae daemones non sunt; nec ideo tamen
possumus dicere aliud esse quod credunt, cum et Domino Jesu Christo
dixerint: Quid nobis et tibi est, Fili Dei (Marc. I, 24)?
Unde et Paulus apostolus: Si habeam, inquit, omnem fidem, ita ut
montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor.
XIII, 2). Non autem existimo quemquam ita desipere, ut credat
ad Ecclesiae pertinere unitatem eum qui non habet charitatem. Sicut
ergo Deus unus colitur ignoranter etiam extra Ecclesiam, nec ideo non
est ipse, et fides una habetur sine charitate etiam extra Ecclesiam,
nec ideo non est ipsa: ita et unus Baptismus habetur ignoranter et
sine charitate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipse. Unus
enim Deus, una fides, unum Baptisma, una incorrupta catholica
Ecclesia; non in qua sola unus Deus colitur, sed in qua sola unus
Deus pie colitur; nec in qua sola una fides retinetur, sed in qua
sola una fides cum charitate retinetur; nec in qua sola unus Baptismus
habetur, sed in qua sola unus Baptismus salubriter habetur.
|
|