|
35. Proinde unum Deum, unam fidem, unum
Baptisma, unam incorruptam et catholicam Ecclesiam nobis
consentientibus tu proposuisti: sed non solum ex his id quod volebas
non effecisti, verum etiam ut ex his quod volebamus te admoneremus,
nos multum adjuvisti. Vide ergo nos quam probabilem rationem
sequamur, qui ea quae schismatici vel haeretici corruperunt, cum ad
nos inde veniunt corrigimus: quae vero sicut acceperunt tenuerunt,
agnoscimus et probamus, ne commoti humanis vitiis ultra justitiam,
faciamus ullam divinis rebus injuriam; cum et Apostolum videamus etiam
in ara Gentilium, a quibus idola colebantur, Dei nomen inventum
confirmasse potius quam negasse. Neque enim propterea mutandus vel
improbandus est regius character in homine, si erroris sui veniam et
militandi ordinem a rege impetraverit, quia eumdem characterem quo sibi
satellites congregaret, desertor infixit; aut propterea signa mutanda
sunt ovibus, cum dominico gregi sociantur, quia eis dominicum signum
fugitivus servus impressit.
|
|