|
36. Quod si haec tanquam decipientia
formidatis, quia non sunt ecclesiastica exempla (quanquam et de ovibus
et de militibus datas esse in Scripturis similitudines noveritis),
propheticarum Scripturarum, quae dicuntur Veteris Testamenti, volo
aliquid dicere; quoniam in Novi Testamenti libris nec a nobis nec a
vobis rei hujus invenitur exemplum. Circumcisionem certe praeputii in
figura futuri Baptismi Christi ab antiquis observatam esse negare, ut
arbitror, non audetis. Numquid apud Samaritanos circumcisus, si
fieri tunc vellet Judaeus, posset iterum circumcidi? Nonne illius
hominis error corrigeretur, signaculum autem fidei agnitum probaretur?
Et nunc sunt quidam haeretici qui se Nazarenos, vocant, a nonnullis
autem Symmachiani appellantur, et circumcisionem habent Judaeorum et
Baptismum Christianorum: ac per hoc quemadmodum si quis eorum ad
Judaeos venerit, non potest iterum circumcidi; sic cum ad nos
venerit, non debet iterum baptizari. Adhuc dicturi estis: Aliud est
circumcisio Judaeorum, aliud Baptismus Christianorum. Sed cum illa
umbra fuerit hujus veritatis, cur illa circumcisio et apud haereticos
Judaeorum esse potuit, iste autem Baptismus apud haereticos
Christianorum non potest esse?
37. Proferte certe aliquem de Scripturis canonicis, quarum nobis
est communis auctoritas , ab haereticis venientem denuo baptizatum.
Nam quod jusserunt Apostoli quosdam post Joannis baptismum in
Christo baptizari, longe alia causa est. Neque enim Joannes
haereticus fuit, amicus ille sponsi (Joan. III, 29), quo
nemo surrexit major in natis mulierum (Matth. XI, 11). Longe
ergo alia causa est: alioquin si Paulus post Joannem baptizavit, cum
ambo in unitate Christi fuerint; quanto magis debent episcopi vestri
qui se in unitate Christi esse dicunt, baptizare post collegas suos,
in quibus collegis mores aliquos recte reprehendunt, cum hoc fecerit
Paulus, qui nihil potuit in Joanne reprehendere? Ergo illa alia
causa est, alia ratio, de qua nunc disserere longum est, et in aliis
opusculis nostris hinc multa jam diximus. Ab haereticis ergo venientem
probate in Scripturis canonicis denuo baptizatum. Nam et nos
proferimus Petro dictum, Qui lotus est semel, non opus habet iterum
lavari (Joan. XIII, 10). Sed etiam vos dicitis: Petrus
non fuerat apud haereticos baptizatus. Proinde quia nec vos potestis
proferre de Scripturis, quarum nobis communis est auctoritas, ab
haereticis venientem denuo baptizatum, nec nos ita susceptum; quantum
ad hanc rem attinet, par nobis causa est.
|
|