|
38. Verum nos multa ostendimus etiam ad
legem Dei pertinentia esse apud eos qui non sunt in Ecclesia, quae
nemo vestrum audet negare: sed cur tale aliquid nolitis esse et
Baptismum, omnino non video, nec vos posse demonstrare confido.
Sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam
Scripturarum. Neque enim parvi momenti habendum est, quod cum inter
episcopos anterioris aetatis quam esse inciperet pars Donati, ista
quaestio fluctuaret, et varias haberet inter se collegarum salva
unitate sententias, hoc per universam Catholicam quae toto orbe
diffunditur observari placuit quod tenemus. Nam et vos profertis
concilium Cypriani, quod aut non est factum, aut a caeteris unitatis
membris, a quibus ille non divisus est, merito superatum . Neque
enim propterea sumus episcopo Cypriano meliores (si tamen censuit
haereticos denuo baptizari), quia nos hoc recte non facimus: sicut
nec Petro apostolo meliores sumus, quia non cogimus gentes
Judaizare, quod ille fecisse Paulo apostolo attestante et corrigente
monstratur (Galat. II, 14): cum similiter inter Apostolos de
circumcisione quaestio, sicut postea de Baptismo inter episcopos, non
parva difficultate nutaret.
|
|