|
39. Proinde, quamvis hujus rei certe
de Scripturis canonicis non proferatur exemplum; earumdem tamen
Scripturarum etiam in hac re a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus
quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum
commendat auctoritas: ut quoniam sancta Scriptura fallere non potest,
quisquis falli metuit hujus obscuritate quaestionis, eamdem ecclesiam
de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura
demonstrat. Si autem dubitas quod Ecclesiam quae per omnes gentes
numerositate copiosissima dilatatur, haec sancta Scriptura commendat
(neque enim si non dubitares, adhuc esses in parte Donati); multis
te manifestissimis testimoniis ex eadem auctoritate prolatis onerabo,
ut ex tuis concessionibus, si nimium pervicax esse nolueris, ad hoc
etiam perducaris, cum prius ostendero etiam epistolae meae, cui
respondere a contrario voluisti, nihil te quod ad veritatem pertineat
respondere potuisse.
|
|