|
40. Hoc interim satis sit, quod
propter nimiam obstinationem hominum multa dicenda arbitratus sum,
adversus eos qui cum habeant principalem causam malam, ab ea
discutienda praescriptione volunt avertere judices, cum dicunt nullo
modo sibi loquendum esse nobiscum. Probavi enim et de Scripturis
sanctis, et qua potui ratione perspicua, nec eloquentiam
quantamlibet, nec dialecticam qualemlibet metuendam esse asertoribus
veritatis, quominus assertores falsitatis, disputando cum eis, et eos
refellendo, convincant. Ubi etiam demonstravi et illud, quo te
praeter epistolam meam dixi esse permotum, quam non sit consequens ut
si concedimus esse Baptismum in parte Donati, simul etiam concedamus
in eadem societate quemquam baptizari oportere: quia sicut bonam legem
potuit habere reprobus populus Judaeorum, sic bonum Sacramentum
potest habere reproba societas haereticorum. Quid autem proprie detur
in Ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, suo loco sine
difficultate monstrabitur (Infra, lib. 2, n. 16). Neque enim
recte ageremus cum haereticis, quos habere Baptismum confitemur, ut
omni modo ad Ecclesiam catholicam veniant, nisi veniendo acciperent
aliquid, quod nec alibi possint accipere; et quod nisi acceperint,
frustra et perniciose habeant quaecumque alia, quamvis bona et ad legem
Dei pertinentia, ubilibet accipere potuerunt. Hoc enim quidquid
est, quod secundum Scripturas certissimamque rationem inveniri
potuerit, non nisi in sancta Ecclesia vel dari vel accipi posse, hoc
pertinebit ad fontem signatum, puteum aquae vivae, paradisum cum
fructu pomorum, cujus ut potuisti mentionem fecisti, sed quid illud
sit, non te intellexisse ostendisti; quandoquidem hoc de visibili
Baptismo dictum esse arbitraris: quod licet sanctum sit, neque ullo
modo praetermittendum, quoniam sacratissima significatione praepollet;
quam multi eum tamen accipiant, non solum boni qui secundum propositum
vocati sunt conformes imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29),
sed etiam his qui regnum Dei non possidebunt, in quibus, sicut dicit
Apostolus, et ebriosi et avari numerantur (I Cor. VI, 10);
puto quod si pertinacia deposita cogitaveris, verum me dicere, tibi
ipse facile respondebis, ut non quaeras fontem signatum et puteum aquae
vivae, nisi quo hi qui displicent Deo, divinitus non permittuntur
accedere. Contuli, lege.
|
|