|
4. Nam quod te dicis, et arte dicendi
imparem nobis, et exemplis legis christianae penitus non instructum,
quo pertinet, obsecro? Numquidnam te compuli contra mea scripta
rescribere; et ideo recusantis et excusantis haec vox est? Si ergo
penitus non instructus es, cur non potius taces, aut ita loqueris ut
instrui te desideres? Instare me, dicis, et provocare semper, ut ad
dignoscendam veri quaestionem mecum vestri disceptent: sed vestros
prudentius ac patientius facere, qui in Ecclesia tantum quae in Lege
mandata sunt populos docent, nec nobis respondere curant; scientes
quia si lex divina et tot documenta legalium scripturarum nobis quid sit
melius, quid verius, suadere non possunt, nunquam humana queat
auctoritas nos discussis erroribus ad veritatis regulam revocare. Quid
tibi ergo visum est, ut adversus nos illis tacentibus tu loquaris?
Nam si bene faciunt, cur non imitaris? si male, cur laudas?
5. Dicis quod intoleranda arrogantia credam me solum terminare
posse, quod aliis velut inexplicabile visum, atque ideo judici Deo
dimissum est. Cum paulo superius dixeris, hoc me velle finire post
tot annos, post tot judices atque arbitros, quod apud principes tot
disceptantibus litteratis ab utriusque partis episcopis finiri non
potuit. Certe solus hinc satago, certe solus quaestionem istam finiri
disceptando desidero? Puto enim si solos nostros id conatos culpare
voluisses, non etiam vestros in eo conatos fuisse fatereris. Quia
ergo illum conatum, illam voluntatem et instantiam, saltem propter
vestros, reprehendere jam non potes; nolo esse a tam bono opere
alienus. Quid arguis? quid reprehendis? An invides? Non hoc de te
temere credendum est. Restat ergo ut studio contentionis hoc in me
culpes, quod etiam in vestris laudare compelleris.
|
|