|
6. At enim quod inter tot ac tales finitum non
est, intolerabilis arrogantia est per se solum finiri posse
praesumere. Ne, quaeso, mihi soli hoc tribuendum putes: plurimi
sumus qui hoc ut finiatur, imo jam ut finitum esse innotescat,
instamus. Illi enim dixerunt non esse finitum, qui eidem fini
consentire noluerunt, eumque vobis occultaverunt, ut etiam vos eorum
auctoritate decepti finitum non esse credatis. Nostri autem, ex quo
finitum est, nullo prorsus tempore ut ipse finis innotesceret
cessaverunt, quomodo id publice privatimque agere potuerunt; ne
quisquam in perniciosissimo errore persistens, de segnitia circa se
ministrorum Dei in ultimo judicio quereretur. Non ergo nos olim
finitam causam de integro volumus retractare; sed quemadmodum finita
sit demonstrare, propter eos maxime qui hoc nesciunt: ut cum
defensores convincuntur erroris, aut etiam ipsi correcti liberentur;
aut certe ipsis confutatis et in aperta pertinacia remanentibus, hi qui
cupidiores sunt veritatis quam contentionis, videant quid sequantur.
|
|