CAPUT V.

7. Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. Nam si posses videre quam longe lateque Africam error iste pervaserat , et quam pauca ejus remanserint quae nondum in pacem catholicam correcta transierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam: quamvis etiam si cui diligentia medicinae hujus impensa non prodest, sufficit ad rationem reddendam Deo quod non cessavit impendi. Sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret: ita fidelis justitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud Deum sui officii mercede fraudetur. Res enim certa fit ad incertum. Incertum autem dico, non praemium facientis, sed animum audientis. Incertum enim est nobis, utrum assensurus sit cui veritas praedicatur: sed certum est, etiam talibus veritatem praedicari oportere; et certum est, fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, sive suscipiantur, sive spernantur, sive etiam propterea quaelibet temporaliter adversa patiantur. Dominus dicit in Evangelio: Cum ingressi fueritis, dicite, Pax huic domui: si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax vestra; si quominus, ad vos revertetur (Matth. X, 12, 13). Numquid certos fecit quod essent eorum pacem suscepturi, quibus eam praedicarent? Certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent.