|
8. Apostolus etiam Paulus, Servum,
inquit, Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes,
docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes; ne
forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et
resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem
(II Tim. II, 24, 25). Intende quomodo, quem noluit
litigare, voluit tamen in modestia corripere diversa sentientes: ne
Dei servus prohibitionem petulantiae, occasionem putaret esse
pigritiae. Verum quia multi et ipsam correptionem quae modeste fit,
vel peccatis suis faventes, vel quid respondeant non invenientes, nec
tamen veritati acquiescentes, onerose ac moleste ferunt; eos qui secum
sedulo agunt, nec ab eorum convincendo errore dissimulant, litigiosos
et contentiosos vocant. Falsitas enim quae nudari et redargui metuit,
eorum vitiorum nomine quae veritas damnat, diligentiam veritatis
accusat. Numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? Vide
quemadmodum Timotheum idem obstringat Apostolus, ne propter homines
quibus insuavis est praedicatio veritatis, aliqua ei segnitia
praedicandi subreperet. Testificor, inquit, coram Deo et Christo
Jesu, qui judicaturus est vivos ac mortuos, et per manifestationem et
regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune; argue,
hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina. Quis haec
audiens, si Deo fideliter servit, si dolosus operarius non est, ab
hac diligentia et instantia conquiescat? Quis sub tanta testificatione
segnis esse audeat? Non itaque nobis obstrepat in hac causa facundia
tua: praedicamus omnino in adjutorio Domini Dei nostri christianae
unitatis utilitatem, pietatem, sanctitatem, praedicamus volentibus
opportune, renitentibus importune; et quantis valemus viribus istam
inter nos partemque Donati quaestionem, et quibus possumus, olim
finitam esse monstramus.
|
|