|
9. Agnoscant in se contentiosae animositatis
nomen et crimen, qui vel pervicaci astutia praebent patrocinium
falsitati, vel invida jactantia ministrant praeconium veritati.
Utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit: illud
primum in Alexandro, de quo ait, Alexander aerarius multa mala mihi
ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ejus: quem et tu
devita; valde enim restitit nostris sermonibus (II Tim. IV,
1, 2, 14, 15); hoc vero alterum in eis de quibus ait:
Quidam quidem ex invidia et contentione Christum annuntiant, non
caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Nam illi
procul dubio idipsum annuntiabant quod Paulus; non tamen eo animo,
non ea voluntate, non ex charitate, sed ex invidia, sicut dixit, et
ex contentione, volentes superbo sensu in eadem ipsa annuntiatione
praecellere, et apostolo Paulo anteponi. Quod ille non moleste
ferens, imo etiam gaudens, quod ab eis illud videbat praedicari, quod
latius innotescere cupiebat: Quid enim, inquit, dum omni modo, sive
occasione, sive veritate Christus annuntietur? Neque enim cordis sui
veritate, quia non sincera intentione, sed aemula contentione,
veritatem tamen, hoc est Christum, annuntiabant. Tu igitur cum
judex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum
veritati resistamus, an eos qui veritati resistunt revincere cupiamus,
adverte. Nam procul dubio si veritatem suademus erroremque
refellimus, etiamsi non veritate propriae intentionis, sed emolumentum
saeculi hujus et humanam gloriam quaerentes id agamus; gaudere debent
dilectores veritatis, quia et hac occasione veritas annuntiatur, sicut
Apostolus qui dicit, Et in hoc gaudebo (Philipp. I, 17,
18). Si autem (quod Deo maxime notum est, et quod tibi etiam
ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum viveres, notum esse
potuisset) pia sollicitudine charitatis in hujus dispensationis labore
versamur; puto nequaquam juste reprehendi ministerium nostrum, si
contra quoslibet adversarios veritatis ferventi spiritu pro veritate
certemus.
|
|