CAPUT VIII.

10. Nam si contentiosus habetur a vobis vel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem vel inferre vel referre curaverit; videte quid de ipso Domino Jesu Christo, ejusque servis Prophetis et Apostolis sentiatis. Nempe enim Dominus ipse Filius Dei, numquid cum solis discipulis vel turbis qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis tentantibus, obtrectantibus, interrogantibus, resistentibus, maledicentibus, habuit de veritate sermonem? Numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem vel haeresem Samaritanorum piguit disputare? Sed illam, inquis credituram esse praesciebat. Quid toties adversus Judaeos, Pharisaeos, Sadducaeos, non solum minime credituros, verum etiam maxime contradicturos et persecuturos, coram in os eorum quam multa locutus est? Nonne ab eis ultro, cum voluit, quod voluit inquisivit, ut eorum illos responsione convinceret? Nonne illis dolose tentando quaerentibus, cum redarguti obmutescerent, sine ulla ambiguitate respondit? Quod cum faceret, nullus ex his legitur ad eum sequendum fuisse conversus. Et utique noverat, quia praescius erat, nihil se ad eorum salutem, cum haec ad eos vel in eos, vel adversus eos diceret, profuturum. Sed nos fortasse suo firmavit exemplo, qui futuram fidem perfidiamve hominum praenoscere non valemus; ne si quando nimium duris nimiumque perversis sine fructu salutis eorum locuti fuerimus, deficiamus et desistamus ab instantia praedicandi, cum inaniter piguerit laborare. Quid, quod etiam ipsum diabolum, quem jam non solum Deus, sed ne homines quidem dubitare possunt, nullo modo ad justitiam conversum iri , Filius Dei tamen insidiose tentantem, et de Scripturis sanctis quaestionum laqueos opponentem, de Scripturis sanctis respondendo convicit, nec judicavit indignum cum satana Christus de divinis eloquiis habere colloquium (Matth. IV, 3-10)? quid utique praevidens, nisi quod Judaeis et diabolo nihil proderat, credituris Gentibus profuturum?

11. Prophetas etiam legimus missos ad homines tam inobedientes, ut Deus ipse qui Prophetas mittebat, de his ad quos mittebat praediceret, quod verbis eorum obtemperaturi non essent. Omitto quod prophetico spiritu quo futura cernebant, etiam hoc utique nosse potuissent, quod eorum verba contempturi fuerant, quibus ea tamen vehementi instantia non tacebant. Apertissime Dominus ad Ezechielem prophetam dicit: Vade et intra in domum Israel, et loquere verba mea ad ipsos: quia non ad populum ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; nec ad populos multos diversis aut gravibus linguis loquentes, quorum verba non possis audire; et si ad tales misissem te, forsitan audissent te. Domus autem Israel non audient te, quia nolunt audire me. Omnis enim domus Israel inquieto et duro corde est. Ego autem dedi faciem tuam fortem adversus faciem eorum, et certamen tuum confortabo adversus certamen eorum (Ezech. III, 4-8). Ecce mittitur Dei servus, et eis loqui jubetur, qui eum non erant audituri, eo ipso Domino qui mittebat et loqui jubebat praedicente quod non erant audituri. Qua causa, cui bono, quo fructu, quove effectu mittitur ad certamen praedicandae veritatis adversus certaturos et non obedituros? Num quisquam dicere audebit sanctos Dei Prophetas incidisse in opprobrium abs te mihi objectum, cum diceres: Si tu scis rem de qua agitur a te finiri non posse, cur incassum laborem sumis? cur inanem impendis operam? cur supervacue ac sine fructu contendis? An non magnus error est, velle quod non valeas explicare? cum et Lex moneat dicens,

“Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris”

(Eccli. III, 22); et iterum,

“Homo animosus parat lites, et vir iracundus exaggerat peccatum”

(Id. XXVIII, 11)? Ezechieli certe ista non diceres, qui cum verbo Dei mittitur inferre certamen hominibus non obedituris, contra sensuris, contra dicturis, contra facturis. Nam si diceres, responderet tibi fortasse, quod eisdem Judaeis Apostoli responderunt, Cui obedire oportet? Deo magis, an hominibus (Act. IV, 19, et V, 29)? Hoc tibi etiam ipse responderim.