LIBER SECUNDUS


CONSPECTUS

Examinat dicta alia Epistolae Cresconii. Ipsi sponte concedit, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas appellet. Illos autem a se merito dictos haereticos contendit: nec tamen cum ad Ecclesiam revertuntur baptizandos esse; quin etiam posse eorum clericos, si Ecclesiae utilitati convenire videatur, in suis honoribus recipi. Aliquid porro redeuntibus dari in Ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, idque esse donum charitatis docet. Illud Petiliani,

“Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis,”

male defendi a Cresconio demonstrat. Excutit allata ab eodem Scripturae loca, istud potissimum, Qui baptizatur a mortuo, etc. Postremo ad Cypriani auctoritatem de rebaptizandis haereticis respondet.