CAPUT IX.

11. Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui veneratur Ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet charitatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui approbat Sacramentum quod exsufflabat? An vero ita sunt omnia falsis vera praeposterata, ut non dicantur mutati in quibus ea quae diversa fuerant veritate corriguntur, et mutati dicantur in quibus ea quae similia una eademque fuerant vanitate iterantur? Noli ergo ulterius in hac re, non tantum carnaliter, verum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant vestros a nobis suscipi existimes; qui conversione voluntatis ab errore ad veritatem, a divisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad charitatem, ab humana praesumptione ad divinarum Scripturarum auctoritatem, non ante incipiunt esse nostri quam esse destiterint vestri. Haec conversio voluntatis repente mutavit, non solum in telonio peccatorem (Matth. IX, 9), verum etiam in cruce latronem. Nisi putas quod Christus in paradiso secum esse voluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa conversio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad immortale fidei praemium , in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium (Luc. XXIII, 40-43). Sive enim ad malum sive ad bonum parvo momento animus commutatur, sed non ideo parvum est quod meretur. In ipsis corporalibus et temporalibus poenis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta et octo annorum aegritudinem mox ut Dominus dignatus est jubere, sanavit (Joan. V, 5-9). Crede certis rebus , non verbis inanibus. Mutati ad nos vestri transeunt; absit ut ipsi sint qui fuerunt. Quod utinam et tu facias, et quam verum sit in te tibi credas.