CAPUT X.

12. Magnum aliquid tibi dicere visus es, nominando Candidum Villaregiensem, et Donatum Macomadiensem, qui ex vestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt, et probata vita ad honorabilius senilis aetatis meritum pervenerunt: quasi Sacramenta et invocatio nominis Dei quae fit apud vos, ipsa inimica sit nobis; cum et in eis qui extra Ecclesiam sunt, non sit omnino nisi Ecclesiae. In qua quaestione si meis verbis laborarem, tuis adjuvarer. Nam si extra Ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses, nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Quibus verbis tuis non in totum consentio. Christiana quippe Ecclesia caretis, christianam charitatem non habetis. Christiana sane in vobis Sacramenta cognosco, et in his illud quoque diversum improbo ac respuo, quod cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in Catholicis exsufflatis. Prorsus agnoscit in vobis Ecclesia cuncta quae sua sunt: nec ideo non sunt ejus, quia et apud vos inveniuntur. Apud vos quippe aliena sunt: sed cum vos correctos recipit cujus sunt, fiunt etiam salubriter vestra, quae perniciose habebatis aliena. Discordia vos possidet sub titulo pacis. Ergo discordia pellatur, pax introducatur. Quid causae est ut titulus deponatur? Episcopus est, inquis, episcopum recipis; presbyter, presbyterum. Posses mihi et hoc dicere: Homo est, hominem recipis. Tam quippe in illo Sacramenta christiana, quam membra humana cognosco: nec curo per quem fuerint seminata, sed a quo creata. Quibus si male uti voluerit, eo ipso malus fit, quod Creatorem de bonis ejus offendit: si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit.