CAPUT XI.

13. Et de episcopis quidem vel clericis recipiendis alia quaestio est. Quamvis enim cum apud vos ordinantur, non super eos invocetur nomen Donati, sed Dei: tamen ita suscipiuntur, ut videtur paci et utilitati Ecclesiae convenire . Neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos quibus verbum et sacramentum dominicum ministramus: ac per hoc ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita vel esse, vel non esse debemus, quod non propter nos, sed propter alios sumus. Denique nonnulli sancta humilitate praediti viri, propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque movebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, verum etiam cum laude posuerunt. Numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter, ac non potius damnabiliter ponerent? Sicut in accipiendis his rebus possunt esse justae causae, cur excuset quisque fieri episcopus; nec tamen similiter potest ulla causa esse justa, cur quis excuset fieri christianus. Quid ita, nisi quia sine episcopatu vel clericatu salvi esse possumus, sine christiana vero religione non possumus?