|
14. Proinde vestri episcopi seu quilibet
clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in
catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire videbatur iis,
quorum saluti per eorum consulebatur officium vel exercendum vel
omittendum . Verumtamen etiam de ipsis qui et apud nos eosdem
administraverunt honores, numquid sicut dicere potuisti, Episcopus
est, episcopum recipis; ita poteris dicere, Haereticus est,
haereticum recipis; aut, Schismaticus est, schismaticum recipis;
aut, Donatianus est, Donatianum recipis? His enim nominibus non
gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica
veritate distinguitur. Proinde illa tanquam ecclesiastica munera,
etiam in alienis inventa, qui vos relinquendo et ad nos transeundo
nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione
servimus, vel suscipiuntur, vel non suscipiuntur: illa vero vitiosa
et proprie vestra, sanantur, corriguntur, mutantur; dum tamen ea
Sacramenta sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in
haereticis sic tractentur, ut cum ad Ecclesiam veniunt, quod defuerit
addatur, quod agnitum fuerit approbetur; ne dum nimis offendimur eis
malis quae contra Ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona quae de
Ecclesia discedendo traxerunt. Nam etiam ramus fractus, si rursus,
sicut ait Apostolus, inserendus sit (Rom. XI, 23), radix ei
redditur, non forma mutatur.
45. At enim quia nostros, inquis, haereticos et sacrilegos vocas,
quod nefarium et inexpiabile crimen est; numquid talibus sine aliqua
expiatione ignosci debet aut potest? Cur ergo, inquis, non emaculas
venientem? Cur non primo abluis et emundas, et sic tibi communicat?
Quid, quod ex his verbis tuis multo convenientius alius dixerit,
talibus tam ignosci nec debere, nec posse: teque tibi ipsi contraria
locutum esse monstraverit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione
talibus ignoscendum, quia id quod objicitur inexpiabile crimen est?
Quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? Quomodo sperem te
auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod
dicis, cum tibi continuo contradicis, censendo expiandum quod
inexpiabile dixeris? Nos autem ita vestrum dicimus haereticum et
sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus: alioquin
frustra vobiscum, ut eo relicto correcti ad Ecclesiam catholicam
transeatis, quibus modis possumus, agendum esse censuimus. Nec
nostro, sicut scribis, verbo te uti arbitreris, quasi hoc malum sine
venia et sine medico esse dicamus; quod omnino non dicimus; quia et
veniam merentur quos hujus mali poenituerit, et omnipotens est medicus
qui per prophetam dicit, Si conversus fueris et ingemueris, tunc
salvus eris (Ezech. XVIII). Quapropter, si in aliquem forte
incidisti vel minus in his rebus instructum, vel minus quid loqueretur
intuentem, quamvis esse communionis catholicae videretur, qui hoc tibi
diceret; ipse potius hujus inconsiderati verbi veniam mereatur: sicut
tu qui cum sis tam liberaliter eruditus, et in arte verborum non
mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris attendens, expiandum
censes quod inexpiabile dixeris; et quod est monstruosius, ideo
expiandum, quia inexpiabile. Non est autem catholicum eos hortari,
ut errore correcto salvi fiant, quos inexpiabiliter atque insanabiliter
assereremus errare . Sed ideo vobis non videntur mundari, cum ad nos
a vobis transeunt, quia non denuo baptizantur: quasi solo Baptismo,
quem repeti non oportet, cum idem atque unus est, homines ab errore
mundentur. Mundantur et verbo veritatis ab illo qui ait, Jam vos
mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis (Joan. XV,
3). Mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum
est, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et
humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Mundantur et
eleemosynis ab illo qui ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda
sunt vobis (Luc. XI, 41). Mundantur ipsa quae supereminet
omnibus charitate ab illo qui per apostolum Petrum dixit: Charitas
cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8): quae una si
adsit, omnia illa recte fiunt; si autem desit illa, omnia frustra
fiunt. Haec vero unde sit, audi docentem Apostolum: Charitas,
inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui
datus est nobis (Rom. V, 5). Unde merito creduntur qui extra
Ecclesiam Baptismum Ecclesiae perceperunt, non habere Spiritum
sanctum, nisi cum ipsi Ecclesiae vinculo pacis per connexionem
charitatis adhaerescunt.
|
|