CAPUT XIII.

16. Jam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus (Num. ultimo), quid in Ecclesia, quae sanctum corpus est Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. De his enim qui schismata faciebant, idem apostolus dicit, Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Primam ad Corinthios Epistolam lege, et invenies. Baptismus igitur Sacramentum est novae vitae ac salutis aeternae; quem multi habent non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: charitatem vero sanctam, quae est vinculum perfectionis, nemo potest habere non bonus; nemo qui habet, potest esse vel schismaticus vel haereticus. Cum ergo quisque ad Ecclesiae veniens unitatem, cum ejus membris veraciter copulatur, accipiat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, eademque charitas cooperiat multitudinem peccatorum, ut Baptismum quem primum habebat ad judicium, habere jam mereatur ad praemium; quomodo eum mundari negas, nisi quia omnino quae sit mundatio spiritualis ignoras? Non igitur, sicut conviciaris, tanquam in asylum Romuli vestros nocentes recipimus, quos civitas Dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eamdem veraci corde transierint, de qua ejus conditor dicit, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14). Non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. Hanc Spiritu sancto mundante laetificat, de quo clamabat dicens, Si quis sitit, veniat et bibat (Joan. VII, 37): non aquam visibilem commendans quae datur in Baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt, quamvis sine illa boni salvi fieri non possint. Quae quamvis Ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos invenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19): sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quatuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi, quamvis non sit in solo paradiso, quae etiam extra inde manavit.