|
17. Non ergo hanc aquam, sed aquae nomine
invisibile Dei donum sanctum Spiritum commendabat, dicens, Si quis
sitit, veniat et bibat; sicut evidenter Evangelista testatur
adjungens, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant
credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum
fuerat clarificatus (Joan. VII, 37, 39). Et utique
quantum ad Sacramentum attinet lavacri visibilis, antequam esset
resurgendo clarificatus, jam baptizaverat plures quam Joannes, sicut
ipsum loquitur Evangelium (Id. IV, 1). Unde dicit discipulis
suis: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini
Spiritu sancto, quem et accepturi estis non post multos dies hos usque
ad Pentecosten (Act. I, 5). Hic sanctus Spiritus veniens in
eos, tale signum primitus dedit, ut qui eum acciperent, linguis
omnium gentium loquerentur (Act. II, 1-4); quia portendebat
Ecclesiam per omnes gentes futuram, nec quemquam accepturum Spiritum
sanctum, nisi qui ejus unitate copularetur. Hujus fontis largo atque
invisibili flumine laetificat Deus civitatem suam, de qua Propheta
praedixit, Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal.
XLV, 5). Ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus nisi
vita aeterna dignus accedit. Hic est proprius Ecclesiae Christi,
cui tanto ante prophetatum est, Fons aquae tuae sit tibi proprius, et
nemo alienus communicet tibi (Prov. V, 17). De hac enim
Ecclesia et de isto fonte dicitur et in Cantico canticorum, Hortus
conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae (Cant. IV, 12).
|
|