|
18. Hoc vestri de visibilis Baptismatis
sacramento accipientes, tantum errant, ut res absurdissimas fateri
cogantur inviti: quod ad illum scilicet fontem , qui proprius est
unicae columbae, de quo dictum est, Nemo alienus communicet tibi; ad
hortum conclusum puteumque signatum potuerit accedere Simon Magus,
quem legimus a Philippo baptizatum (Act. VIII, 13);
potuerint accedere tot ficti, de quibus gemens loquitur Cyprianus,
Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes; tot episcopi avari,
de quibus idem ipse testatur, Fundos insidiosis fraudibus rapientes,
usuris multiplicantibus fenus augentes (Epist. seu Serm. de
Lapsis). Ista quippe in baptizatis et baptizantibus visibili
Baptismo reperiuntur . Ad illum tamen fontem proprium, cui nemo
communicat alienus; ad illum fontem signatum, hoc est, ad Spiritus
sancti donum, quo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris,
nullus istorum nisi mutatus accedit, ita omnino mundandus, ut non sit
alienus, sed sit coelestis particeps pacis, sanctae socius unitatis,
plenus individuae charitatis, civis angelicae civitatis. Ad hanc
itaque civitatem quisquis haeresis vel schismatis deposito errore,
correctis moribus, pia mente convertitur, si jam Sacramenta
gestabat, quae foras etiam ad indignos profluere potuerunt, haec
honorantur in eo, quia et in alienis non videntur aliena; sed jam illo
proprio cui nemo communicat alienus, illo signato Spiritus sancti
fonte mundatur, a quo apud vos etiam quisquis caeteris moribus
laudabilis fuerit, solo schismatis vel haeresis crimine separatur.
|
|