|
19. Cum ergo veniunt ad nos vestri,
desistentes esse vestri, incipientes esse nostri, accipiunt quod non
habebant, ut salubriter habere incipiant quod tanto perniciosius,
quanto indignius habebant. Accipiunt enim primitus ipsam Ecclesiam,
et in ea pacem, charitatem, unitatem, per fontem ejus proprium atque
invisibilem Spiritum sanctum, sine quibus utique nullo dubitante
interiissent, quidquid aliud apud vos, quod de Ecclesia foras trahi
potuit, habuissent: faciliore autem venia quod nondum habuerunt
accipiunt, quam si habuissent, et tamen deseruissent. Et hoc
discernitur apud nos, ut aliter recipiantur qui Catholicam
reliquerunt, aliter qui ad illam primitus veniunt. Illos enim amplius
gravat crimen desertionis: hos autem non a se disruptum, sed cognitum
et retentum vinculum relevat unitatis. Unde fieri potest ut quos
seductos rebaptizaverunt, ipsi pro eis poenitentibus Dominum
deprecentur, si prius isti conciliati, quam illi reconciliati
Ecclesiae fuerint. Sicut fieri potest ut etiam cultores idolorum, si
quos forte christianos ad idola seductos apostatas fecerint; si priores
seductores facti fuerint christiani, et magnum aliquod meritum in
Ecclesia consecuti, per ipsos illi quos deceperant redeant, per ipsos
commendentur et reconcilientur Domino per quos dimiserant Dominum.
Quod enim valet ad mundanda sacrilegia Gentilium, recte perceptum
sacramentum Baptismatis; hoc valet ad mundanda sacrilegia
schismaticorum et haereticorum, veraciter apprehensa charitas
unitatis. Quamobrem, sicut seductores fidelium christianorum
venientes ad Christum seductis redeuntibus praeponuntur, unde isti et
episcopi fieri possunt, illi non possunt : ita mirari non debent
decepti ab haereticis, quando ad Catholicam redeunt, suos deceptores
sibi anteponi quando ad Catholicam veniunt. Isti namque excusabilius
petunt quae sibi defuerunt; illi humilius repetunt quod fuerunt: istos
honorabilius ubi nondum steterant advocamus; illos suspectius unde
lapsi fuerant revocamus.
20. Proinde jam pervides, ut opinor, non frustra me dixisse
Donatistarum, vel, ut tu mavis, Donatianorum, haereticorum
sacrilegum errorem (Initio lib. 1 contra Litteras Petiliani, n.
1), si et ab Ecclesia catholica dissentitis, et quae una atque
eadem fatemini Sacramenta rescinditis: nec tamen sine venia vel
insanabiles estis misericordiae Dei; quia discordioso errore
deposito, ad catholicam veritatem pacemque conversi, per donum ejus
proprium, hoc est, sanctum ejus Spiritum, per quem diffunditur
charitas in cordibus nostris, mundari sanarique poteritis: non ut
destruantur in vobis Ecclesiae Sacramenta, quae aliena perniciose
foris habebatis, sed ut ea ipsa intus jam vestra salubriter habeatis.
|
|