|
21. Nunc videamus quemadmodum ostendas,
recte dixisse Petilianum, vel quemlibet alium, Conscientia sancte
dantis attenditur, quae abluat accipientis. Ubi ego dixi: Quid, si
lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit
accipientis abluere conscientiam (Ibid. n. 2)? Tu contra, non
quid a te homine acuto, sed quid a vestris dicatur, diu locutus es,
quod totum breviter ita dici potest: Conscientia dantis attenditur,
non secundum ejus sinceritatem, quae in illa videri non potest, sed
secundum famam quae de illa seu vera seu falsa est: quia videlicet ejus
est hominis, qui etsi sceleratus occultus sit, sufficit accipienti
quod bonae sit existimationis, nondum cognitus, nondum judicatus,
nondum ab Ecclesia separatus. Vide, obsecro te, in quod
praecipitium compulerit homines angustia non inveniendi qua exirent.
Itane dantis maculosa conscientia conscientiam potest accipientis
abluere, si habeat famam bonam, et tantum ad abluendum poterit quantum
bona, si bonam famam fallendo contraxerit? Attendis quid dicatur, et
vis jam praetereamus hunc locum, an hoc idem adhuc versabo, ut
diligentius cogaris attendere? Petilianus dixit: Conscientia sancte
dantis attenditur, quae abluat accipientis. Ego dixi: Quid, si
lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit
accipientis abluere conscientiam? Tu, vel potius vestri dixerunt,
(nam tu vir talis quando ista dixisses?) Quamvis habeat conscientiam
maculosam; mihi tamen, qui ab eo baptizor, quia latet et nescio,
sufficit quod ab eo accipio, cujus innocentem, quia in Ecclesia est,
conscientiam puto. Nam ideo, inquis, conscientiam dantis attendo,
non ut, quod fieri non potest, de latentibus judicem, sed ut si quid
de illo in publica conscientia est , non ignorem. Propter hoc enim ab
omnipotente Deo dictum est,
|
“Quae nota sunt, vobis; quae occulta,
mihi”
|
|
(Deut. XXIX, 29). Semper igitur attendo conscientiam
dantis; et quia ipsam non video, quid de ea in publico notum est,
quaero. Nec ad rem pertinet, si aliud sit in secreta conscientia,
aliud in publica fama. Sufficit enim scisse quia necdum ejus a quo
accipio damnata conscientia est.
|
|