CAPUT XVIII.

22. Ecce ipsa verba tua posui, quibus te dicere ostenderem, quod meis verbis breviter aperteque complexus sum, quod ad hoc attendatur abluentis conscientia, ut quae de illa fama sit cognoscatur. Non ergo ipsa attenditur, homo bone, non ipsa attenditur quae videri non potest: sed fama attenditur, quae etiam falsa esse potest, quod ipse confiteris atque concedis. Nam et tu vidisti maculosam conscientiam non valere ad abluendum. Non ergo conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; sed fama qua putatur sancte dare, etiam qui sancte non dat, et putatur abluere qui non abluit. Abluit ergo accipientem mali hominis fama bona, non ipsius dantis polluta conscientia. Cur ergo dictum est, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: nisi quia non abluit accipientis, si non est conscientia sancte dantis? Si maculosa et immunda est, quid ergo tunc attenditur? Ipsa, inquis, attenditur, cum fama ejus attenditur; et si bona est fama, nihil interest ad abluendum accipientem, etiam cum est mala conscientia, sed abluit bona ejus fama. Dic, rogo te, cum mala conscientia est, vera est bona fama ejus an falsa? procul dubio utique falsa. Proinde cum bona non est, et occulta est dantis conscientia, quomodolibet eam tibi videaris attendere, secundum hanc sententiam, non abluit accipientem; nisi dantis aut fama falsa, aut polluta conscientia. Utrumque insanum est: si te talia delectant, tu elige quid sit insanius. Porro quia veritas non admittit ut accipientis conscientiam vel falsa fama dantis abluat, vel polluta conscientia; restat ut abs te etiam requiramus, quod et ibi quaesivimus (quoniam sicut dicit Petilianus vel quilibet alius, consentientibus vobis, cum sancte dantis conscientia est, id est, cum bona et munda conscientia est, abluit accipientis conscientiam), unde abluatur accipiens, quando latet dantis maculosa conscientia. Puto enim jam non te repetiturum atque dicturum, quod impleat in abluendo vicem conscientiae bonae fama ejus falsa bona: sufficit quod hoc vestros, non te, dicere asseruisti. Illorum te pudeat, non etiam tui. Restat ergo ut tunc vel Deus vel quisquam sanctus angelus abluat. Quod si dixeritis, illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistola mea commemoratam (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 7), non dico videre noluisti, quia prorsus non attigisti; sed tanto attentius acutiusque vidisti, quanto magis attingere timuisti. Si enim hoc dicitis, quod cum sanctus homo baptizat, sancta ejus conscientia diluit accipientis conscientiam, cum vero conscientia dantis latenter immunda est, tunc Deus angelusve abluit: cavete ne qui vobis haec dicentibus credunt, occultos malos optent invenire a quibus baptizentur, ut multo sanctius ab ipso Deo vel angelo ejus abluantur. Hanc absurditatem vel deridendam vel detestandam cum verbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistola mea commemoratam, caute tu quidem quasi nihil horum dixerim, rem tantam silendam putasti; sed confugisti ad nescio quid absurdius, ut cum maculosa conscientia dantis occulta est, et ideo non potest accipientis abluere, tunc falsa fama ejus accipiens abluatur, et in eo veritatem falsitas operetur.

23. Nunc i , et accusa calumniose dialecticos, quod fugienda versutia sermonis efficiant, ut si falsum est, verum sit; si verum est, falsum sit. Ecce tale aliquid ipse in Sacramenta christianae regenerationis immittis, imo pejus magisque fugiendum. Illi enim non in sua fraude nec in rerum veritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam verba dicunt tunc videri vera cum falsa sunt, tunc falsa cum vera sunt; quae cum in disputationem inciderint, animo discerni; etiamsi dissolvi sermone non possunt. Tu vero non verbum quodlibet, nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam vitam renascimur, mundationem conscientiae veram fieri posse dicis in homine per famam falsam alienae conscientiae. Et ne tibi hoc tribuatur, quia dialecticam didicisti, vestrorum dicis hanc esse sententiam, quibus non ut dialecticus, sed plane ut haereticus consensisti. Per te igitur aut per vestros haec est magnifica inventa vel demonstrata doctrina: Cum sancte dantis bona conscientia est, tunc ab ea fit bonus qui baptizatur, tunc arbor bona bonum fructum parit (Matth. VII, 17): cum vero conscientia dantis mala et occulta est, tunc ejus quae falsa est bona fama consulitur; ut tunc a fallente accipiat homo Baptismum verum, cum de illo crediderit falsum: atque ita ne desit quae fructum pariat haeretici erroris, fit mater falsitas veritatis. Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter perversum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur; ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur; ne qui dixit, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, errasse videatur.