|
1. Superioris voluminis tam prolixo
sermone, puto quod tandem aliquando persuasimus, non esse in hoc
laudandos vestros episcopos neque approbandos, quod de causa
dissensionis quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere
colloquium. Hac enim quasi praescriptione se in causa pessima putant
acutissimos , quam, nisi fallor, et veris certisque rationibus, et
maxime divinarum Scripturarum exemplis penitus amputavi, quibus
dilucidissime docui, a sanctis praedicatoribus atque assertoribus
veritatis, etiam contra praesentes ejus adversarios, nec tantum qui ex
eodem populo quo et illi fuerunt, verum etiam contra alienigenas et
extraneos; et unde praecipue vanas formidines injicitis imperitis,
contra eos qui dialecticam maxime profiterentur, habitum fuisse
sermonem: ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator,
et ne litigator putetur impiger disputator, instans secundum praeceptum
Apostoli opportune, importune (II Tim. IV, 2), ut doctrina
sana contradicentes redarguantur, vaniloqui refellantur (Tit. I,
9-11), inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi
suscipiantur (I Thess. V, 14), dum adversus omnes
resistentes, verbum salutis evangelicae cum patientia defenditur, sine
diffidentia praedicatur. Ostendi etiam quam non debeatis ideo putare
apud vos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et
haberi a vobis Baptismus possit et dari: cum et illud dicamus
perniciose haberi et perniciose dari; quoniam illa sancta, quibus uti
et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius
poenaliusque tractantur. Unde cum ad Ecclesiam sanctam veniunt, ipsi
corrigendi sunt: non a nobis illa violanda, quae nec a malis mutata
sunt.
2. Audi ergo, Cresconi, dum breviter et hoc demonstrabo, nihil te
dixisse per totam epistolam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod
me nomina derivare vel declinare docuisti, ut a Donato Donatianos
potius quam Donatistas dicerem, quam tamen graecam saltem
declinationem esse concedis, videlicet quod ita Donatistae a Donato,
ut Evangelistae ab Evangelio nominentur; quo te delectari dicis, ut
vestris Evangelium praedicantibus, a simili mutata sit vocabuli
declinatio. Vide ergo ne forte ipsi priores hoc voluerint appellari,
quia Donatum habent pro Evangelio: nam sic isti a Donati, quomodo
sancti omnes nolunt ab Evangelii societate discedere; et ideo
delectantur vocari Donatistae, sicut Evangelistae: tuque potius eis
facis injuriam, cum scribis, in latino sermone, nonnisi latinam
regulam probans, Donatianos a Donato, sicut ab Ario et Novato
Arianos et Novatianos, velles vocari. Nam ego cum scriberem, jam a
nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen, neque id mutare curavi,
cum et hoc ad distinctionem quam volebam satis sufficere existimarem.
Si enim Demosthenes clarissimus oratorum, quibus verborum tanta fuit
cura, quanta rerum auctoribus nostris, cum tamen ei nonnullam
locutionis insolentiam objecisset Aeschines, negavit ille in eo
positas esse fortunas Graeciae, illone an illo verbo usus fuerit, et
huc an illuc manum porrexerit (Orat. pro Ctesiphonte contra
Aeschinem): quanto minus nos laborare debemus de regulis derivandorum
nominum, quando sive hoc sive illud dicamus, intelligitur sine
ambiguitate quod dicimus; quorum non in expolitione sermonis, sed in
demonstratione veritatis est major intentio? Si autem quisquam
nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi videtur illud simile
intuitus, quod Evangelistae ab Evangelio nuncupantur: sed quia per
Donatum, non tantum Carthaginis, qui hanc haeresim maxime roborasse
perhibetur; sed etiam majorem Donatum a Casis-Nigris, qui altare
contra altare in eadem civitate primus erexit, magnum scandalum factum
est; ita fortassis a Donato Donatistas, ut ab scandalo Scandalistas
voluit appellare.
|
|