|
24. Nostri hoc, inquis, de Scripturis
probant, quoniam Judas traditor, antequam damnaretur, omnia sicut
apostolus gessit. Quid hoc ad Petiliani sententiam fixam atque
definitam, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat
accipientis; nisi quod et Judas iste nimium contra vos est, cum
verbis alienis inconsiderate prolatis patrocinium praebere conamini?
Cum enim Judas sicut Apostolus baptizaret, quandoquidem malus erat,
quia fur erat, et ea quae mittebantur in commissos sibi loculos
auferebat; non utique conscientia ejus attendebatur, sed Deus et
Christus in quem credebatur. Neque enim et ipsius mali hominis falsa
bona fama credentes accipientes abluebat , nec generabat in homine
gratiam divinae veritatis falsitas humanae opinionis.
25. Et illud testimonium quod de Scripturis posuisti, Quae
manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro
(Deut. XXIX, 29); ista verba redarguit atque convincit. Si
enim quae occulta sunt, Domino Deo relinquenda sunt; quomodo
conscientia dantis, non solum mala, verum etiam bona, cum occulta est
attenditur, ut abluat accipientis? Aut si ipsa cum occulta est non
attenditur, quid tunc accipiens jubetis attendat, unde conscientia
ejus abluatur.
|
|